§39.56.1eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
同年,前执政官奥卢斯·特伦蒂乌斯在离埃布罗河不远处的奥塞塔尼亚地区,既在与凯尔特伊比利亚人的战斗中取得胜利,又攻占了他们在那里修筑的几座城镇。
§39.56.2ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
那一年远西班牙处于和平状态,因为一方面前执政官普布利乌斯·塞普罗尼乌斯长期缠绵病榻,另一方面由于无人挑衅,卢西塔尼亚人也极为合时宜地保持了安宁。
§39.56.3nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.
在利古里亚人中,执政官昆图斯·法比乌斯也没有做出任何值得一提的事绩。
ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.
被从伊斯特里亚召回的马尔库斯·马尔凯鲁斯解散了军队,因选举之事返回罗马。
§39.56.4creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum.
他主持选出了执政官格奈乌斯·巴埃比乌斯·坦菲卢斯和卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯。
cum M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule quintus annus erat, cur is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.
后者曾与马尔库斯·埃米利乌斯·雷比达一同担任库鲁尔市政官;从雷比达担任执政官算起,这已经是第五年了,而雷比达本人在经历两次落选后才当选为执政官。
§39.56.5praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.
随后选出的法官为昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯、马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯、普布利乌斯·曼里乌斯(第二次)、马尔库斯·奥古尔尼乌斯·加鲁斯、卢基乌斯·凯基利乌斯·登特尔和盖乌斯·特伦蒂乌斯·伊斯查。
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, §39.56.6quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse.
年终因出现异象而举行了祈愿祭,因为人们确信在协和女神广场上连续两天下了血雨,并且有报告称在离西西里不远处,有一座此前不曾存在的新岛屿从海中升起。
§39.56.7Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis praeter T Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.
瓦莱里乌斯·安蒂亚斯是这一年汉尼拔去世的说法的提出者,他称,为此事被派往普鲁西阿斯处的使节中,除了在此事中名声显著的提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯之外,还有卢基乌斯·西庇阿·亚细亚蒂库斯和普布利乌斯·西庇阿·纳西卡。