§4.60.1nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur.
据记载,平民从未以如此巨大的喜悦接受过任何事物。
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
因此,人们涌向议事堂,紧握那些走出来的人的手,并称他们为真正的“父亲”,人们坦言,这产生了一种效果,即只要还有一丝力量,就没有人会为如此慷慨的祖国而吝惜自己的身体或鲜血。
§4.60.2cum commoditas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam agitatum non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.
一方面,这种便利带来了帮助,即在身体被束缚并为国家服务的时候,至少私有财产可以得到休整,另一方面,这一恩惠是主动提供给他们的,从未由平民护民官提议过,也从未在他们自己的谈话中被要求过,这使得喜悦倍增,并使对此事的感激之情更加深厚。
§4.60.3tribuni plebis communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes negare tam id laetum patribus nec universis prosperum fore, quam ipsi crederent.
平民护民官们是唯一没有分享到各阶层共同欢乐与和谐的人,他们声称这件对贵族而言快乐的事,并不会像平民自己所相信的那样对所有人都是有利的。
consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum.
这一计划在第一眼看上去,会比实际应用时显得更好。
§4.60.4unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos.
因为,如果不向人民征收战争税,这笔钱又怎么能筹集得起来呢? 因此,他们是用别人的财产向另一些人慷慨施舍。
neque id, etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere.
而且,即使其他人能忍受,那些已经服完兵役的人也不会容忍别人在比他们自己服役时更好的条件下服兵役,更不容忍他们自己既为自己的兵役支付了费用,又要为别人的兵役支付费用。
his vocibus moverunt partem plebis.
通过这些话,他们动摇了一部分平民。
§4.60.5postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset.
最后,在战争税已经征收时,护民官们甚至宣布,如果有人不缴纳用于军饷的战争税,他们将提供庇护。
§4.60.6patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.
贵族们坚持维护这一良好开端的举措;他们自己首先捐款,而且由于当时还没有铸造银币,一些人用马车将粗铜运往国库,使得他们的捐款也成了一道引人瞩目的壮观景象。
§4.60.7cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex conposito conferre incipiunt.
当元老院以极大的诚信根据财产评估进行捐款后,平民的领袖们,即贵族的友人们,也开始按约定进行捐款。
quos cum §4.60.8et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.
当普通民众看到他们既受到贵族们的赞扬,又被兵役年龄的人视为优秀公民时,突然间,大家抛弃了护民官的帮助,掀起了一场捐款的竞争。
§4.60.9et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
在通过了向维伊人宣战的法律后,新任具有执政官权力的军事护民官率领一支大部分由志愿兵组成的军队前往维伊。