§39.47.1respondendum ad omnia iuveni tum admodum Demetrio erat.
当时还非常年轻的德米特里必须对所有指控做出答复。
cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti — §39.47.2nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut gratiam iudicatis — §39.47.3, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.
然而,要将那些被控告的事项以及针对这些事项所应做的辩护全部记在脑海中,绝非易事—— 因为这些事情不仅数量众多,而且大多极其琐碎,涉及边界纠纷、人口被拐、牲畜被劫、因私欲而判决或不予判决的法律、以及凭暴力或情实裁决的事物—— 元老院看出,对于这些事情,德米特里既无法清晰地予以说明,他们自己也无法从他那里得到足够明白的了解,同时他们也因这个年轻人的缺乏经验和慌乱而动了怜悯之情,于是下令询问他是否从父亲那里收到了关于这些事情的备忘录。
§39.47.4cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere.
当他回答说已经收到时,元老院认为没有任何事情比听取国王本人对每项具体问题的答复更为先决和适宜的了。
librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.
他们立即索要那本书,接着允许他自己朗读。
§39.47.5erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent.
然而,书中关于每件事的理由都被简要地归纳在一起,以至于在某些事情上他声称自己是根据使节们的决议做出的,而在另一些事情上,则称未能履行并非由于他自身的过错,而是由于那些控告他的人本身。
§39.47.6interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset.
他还在其中夹杂了对决议不公的抱怨,以及在凯基利乌斯面前的辩论是多么不公平,自己又是多么无辜且毫无过错地受到所有人的侮辱。
§39.47.7has notas irritati eius animi collegit senatus: ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit nihil patrem eius neque rectius §39.47.8nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis.
元老院看出了他心中这些愤懑的痕迹;然而,由于这年轻人对某些事情进行了辩解,对另一些事情则承诺未来将完全按照元老院最希望的方式办理,元老院决定答复说:他的父亲所做的事中,没有比他更正确、也更符合元老院意愿的了,那就是——无论过去那些事情是如何做出的——他都希望通过他的儿子德米特里向罗马人做出补偿。
§39.47.9multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio.
元老院能够对过去的许多事情不予追究、遗忘和忍耐,并且也愿意信任德米特里。
§39.47.10obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, §39.47.11honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
因为元老院虽然将身体还给了他的父亲,却把他的心灵扣为了人质,并且知道,在不损害对父亲的孝敬和忠诚的前提下,他是罗马人民的友人;为了他的荣誉,元老院将派遣使节前往马其顿,以便如果有什么事情做得不如应有的那样完美,届时也可以在不追究遗留问题的情况下予以解决。
velle etiam sentire Philippum integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.
元老院还希望菲利普能够感受到,因其子德米特里的功劳,他与罗马人民之间的一切关系都保持完好无损。