§39.46.1huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; §39.46.2pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus.
在这一年之初,大祭司普布利乌斯·里基尼乌斯·克拉苏逝世,马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯·图迪塔努斯被增选为祭司以接替他的位置;盖乌斯·塞尔维利乌斯·杰米努斯被选为大祭司。
P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum.
为了普布利乌斯·克拉苏的葬礼,分发了肉食,一百二十名角斗士进行了决斗,并举行了为期三天的葬礼竞技,竞技结束后举行了宴会。
in quo cum toto foro strata triclinia essent, §39.46.3tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:
在宴会上,当整个广场都铺设了餐椅卧榻时,突然狂风大作,暴风雨来袭,迫使大多数人在广场上搭建起幕帐。
§39.46.4eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
稍后,当四周放晴,这些幕帐便被拆除;人们普遍认为,他们已经履行了命运的宿命,因为预言者们曾在命运的预言中宣告,必须在广场上搭建幕帐。
§39.46.5hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa.
人们刚刚摆脱这种宗教恐慌,另一种恐慌又接踵而至,因为在火神神庙的场地上连续两天降下血雨;元老院通过十人委员会宣布进行祈愿式,以消除这一不祥之兆。
priusquam consules in provincias proficiscerentur, §39.46.6legationes transmarinas in senatum introduxerunt.
在执政官们出发前往行省之前,他们将海外使团引见至元老院。
nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.
在此之前,罗马从未聚集过如此多来自该地区的人。
§39.46.7nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, §39.46.8pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim — gravis enim accola omnibus erat — Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
因为自从在马其顿周边的各民族中流传开一则传言,称罗马人并未忽视对菲利普的指控和申诉,而且对许多人来说,进行申诉是极有价值的,各个城邦和民族为了自身,甚至个人也出于私事——因为对所有人来说,他都是一个极其棘手的邻居——纷纷来到罗马,要么怀着减轻所受伤害的希望,要么为了倾诉委屈以求得安慰。
§39.46.9et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.
此外,欧墨尼斯国王的使团也在他的兄弟阿特奈乌斯的随同下到来,同时控诉两件事:一是守备队未从色雷斯撤走,二是辅助部队被送往正对欧墨尼斯作战的比提尼亚国王普鲁西亚斯那里。