§39.34.1dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit.
在这些使团被打发走后,菲利普从部下那里获悉必须从这些城市撤军并撤回驻军,他对所有人怀恨在心,将怒火发泄在马罗内亚人身上。
Onomasto, §39.34.2qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret.
他命令负责掌管沿海地带的奥诺马斯图斯,去除掉反对派的领袖。
ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit.
后者通过一个名叫卡桑德罗斯的人——此人是国王的部下之一,已在马罗内亚居住多时——在夜间引入色雷斯人,进行了一场屠杀,就如同城市在战争中被攻陷一样。
§39.34.3idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;
面对罗马使节的抗议,即对无辜的马罗内亚人采取了如此残暴的行动,对罗马人民采取了如此傲慢的行动,以至于那些元老院已决定应予恢复自由的人却被当作敌人惨遭屠杀,这位国王同样予以否认,声称这些事情与他或他的任何部下均无关系。
§39.34.4seditione inter ipsos dimicatum, cur ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent;
他辩称这是由于他们内部发生的派系斗争,因为一些人想把邦国拉向他这一边,而另一些人想拉向欧迈尼斯。
§39.34.5id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas —, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
他声称他们很容易就能了解这一点,让他们去询问马罗内亚人自己吧——他毫不怀疑,由于所有人都在如此新近的屠杀恐怖中受到震慑,没有人敢出声反对他。
§39.34.6negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam.
阿庇乌斯回答说,一个如此显然的事实不应像存疑之事那样去调查。
si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset.
如果他想洗刷自己的罪名,就应该把据说执行了此事的奥诺马斯图斯和卡桑德罗斯送到罗马,以便元老院能够审问他们。
primo adeo perturbavit ea vox regem, §39.34.7ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit:
起初,这番话极大地动摇了国王,以至于他的脸色和神情都无法保持镇定;随后,他终于定下神来,说如果他们坚持要求,他将送去当时在马罗内亚的卡桑德罗斯。
§39.34.8ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset?
但至于奥诺马斯图斯,这件事情与他有何关系? 他不仅不在马罗内亚,甚至也不在任何相邻的地区。
§39.34.9et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
他这样做既是为了保护更受器重的朋友奥诺马斯图斯,也是在相当大程度上害怕其成为告密者,因为他自己曾与此人进行过密谈,并且将此人作为许多此类恶行的执行者和知情共犯。
§39.34.10Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.
而卡桑德罗斯,在派人护送他穿过伊庇鲁斯前往海边、以防泄露任何风声之后,据信被毒死了。