§38.2.1Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit.
腓力听说阿塔马尼亚叛乱后,率领六千武装步兵出发,以极快的速度抵达了贡菲。
§38.2.2ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera sufficerent — cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
他在当地留下了大部分军队——因为他们无法承受如此艰难的急行军——仅带着两千人到达了雅典娜乌姆,这是唯一仍由他的守备队留守的地方。
§38.2.3inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.
他从该处对邻近地区进行了尝试,在轻易察觉到其余地方皆怀意图后,退回贡菲,随后亲率全军一同重新进入阿塔马尼亚。
§38.2.4Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; §38.2.5quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra.
他从该处命令已带一千步兵先行派出的塞农去占领艾索皮亚,该地正处于俯瞰阿尔吉特亚的有利位置;当他看到该地已被己方占领时,他自己在阿克莱乌斯·朱庇特神庙附近驻扎下来。
ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit.
他在该地因恶劣天气被阻留了一天,次日便计划率军前往阿尔吉特亚。
§38.2.6euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viae discurrentes.
在他们行进时,突然出现了阿塔马尼亚人,他们在俯瞰道路的小丘上四处奔跑。
ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat, §38.2.7et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum.
一见到他们,先头部队便停下脚步,整支队伍陷入了恐慌与骚乱之中,人人都在为自己思量,如果队伍被带入岩壁下方的深谷,究竟会发生什么。
§38.2.8haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via referre coegit signa.
这种骚乱迫使本想在士兵跟随的情况下迅速脱离险隘的国王不得不召回先头部队,并沿着来时原路撤军。
Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur; §38.2.9postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt,
起初,阿塔马尼亚人在后面拉开距离静静地跟着;当埃托利亚人与他们汇合后,他们让埃托利亚人从后方紧逼马其顿军列,而自己则从两侧合围过去。
§38.2.10quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint.
有些人沿着熟知的小径走近路超前,占领了通道;马其顿人被灌注了极大的恐慌,以至于他们以一种溃散逃亡而非整齐行军的方式,丢弃了许多武器和士兵,渡过了河。
§38.2.11hic finis sequendi fuit.
追击至此结束。
inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt.
马其顿人从该处安全退回贡菲,再从贡菲返回马其顿。
§38.2.12Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt.
阿塔马尼亚人和埃托利亚人从四面八方聚集到艾索皮亚,以消灭塞农和一千名马其顿士兵。
§38.2.13Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, §38.2.14dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt.
马其顿人对该地形缺乏信心,便从艾索皮亚退避至一座更高、四周更陡峭的山丘上;由于从数个方向找到了通往该处的入口,阿塔马尼亚人将他们驱逐了出去,并将那些散落开来、在无路可行且陌生的峭壁间艰难开辟逃亡之路的人,或俘获或杀死。
multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt.
许多人在恐慌中坠入深谷;极少数人随塞农逃回国王身边。
postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
事后,通过休战协定,他们获得了埋葬死者的许可。