§38.17.1cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: §38.17.2“non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare.
既然必须与这个让该地区所有居民都感到极其恐怖的敌人作战,执政官在全军集会上对士兵们发表了大致如下的演讲: “士兵们,我并非不知道,在居住于亚洲的所有民族中,高卢人在战争名声上名列前茅。
§38.17.3inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit.
在最温和的人类族群之中,这个凶悍的民族通过战争在几乎整个世界流窜,并夺取了定居地。
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii; §38.17.4ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, §38.17.5et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
高大的身躯、留长且染红的头发、巨大的盾牌、极长的剑;此外还有进入战斗者们的歌声、咆哮和跳跃,以及那些以祖传方式敲击盾牌者所发出的恐怖武器碰撞声——这一切都是故意为了制造恐慌而设计的。
sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae sunt.
但是,让希腊人、弗里吉亚人和卡里亚人去害怕这些吧,对他们来说这些是反常和不习惯的;对罗马人而言,高卢人的骚动已是家常便饭,甚至连他们的虚张声势也早已为人所熟知。
§38.17.6semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
曾经,在昔日阿利亚河的第一次交锋中,我们的先祖曾躲避过他们;但自那时起,在如今的两百年间,我们的先祖就像驱赶家畜一样砍杀并击溃这些惊恐万分的人,而且针对高卢人所举行的凯旋式几乎比针对整个世界还要多。
iam usu hoc cognitum est: §38.17.7si primum impetum, quem fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.
如今这已通过实践被人们所认识:如果你们能够抵挡住他们凭着炽烈性情和盲目愤怒发起的第一次冲击,他们的四肢就会因汗水和疲倦而瘫软,武器也会摇晃;一旦愤怒平息,太阳、尘土和干渴就会击垮他们软弱的肉体和软弱的精神,甚至不需要你们把剑逼近。
§38.17.8non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt.
我们不仅在军团对抗中体验过他们,而且在单兵对决中,提图斯·曼里乌斯和马尔克斯·瓦莱里乌斯也证明了,罗马人的英勇是如何战胜高卢人的狂暴。
§38.17.9iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos.
曾经马尔克斯·曼里乌斯独自一人就将成队攀爬卡皮托林山的高卢人推了下去。
et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, §38.17.10quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat.
而我们那些先祖所面对的是毫无疑问的、在他们本国土地上长大的高卢人;如今这些人已经退化、混杂,成为了真正的‘加洛希腊人’,正如他们所被称为的那样;正如在作物和牲畜中,种子对于保持天性并不像它们所赖以生存的土地特质和气候那样起作用,气候会改变它们。
§38.17.11Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; §38.17.12Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit?
那些在埃及拥有亚历山大里亚、拥有塞琉西亚和巴比伦尼亚,以及在世界各地拥有其他分散殖民地的马其顿人,已经退化成了叙利亚人、帕提亚人和埃及人;坐落在高卢人中间的马赛,也从邻居那里汲取了相当多的习性;对塔兰托人来说,那严酷而粗犷的斯巴达纪律还剩下什么呢?
§38.17.13est generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat.
任何事物在它自己的定居地出生都更为高贵;如果被移植到异乡的土地,随着自然向滋养它的环境转化,它就会退化。
Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, §38.17.14sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis.
因此,你们面对着披挂着高卢武器的弗里吉亚人,就像你们在安条克的战线上所斩杀的那样,你们这些胜者将再次斩杀这些败者。
magis vereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit.
我更担心的是由此获得的荣耀太少,而不是战争过于艰难。
§38.17.15Attalus eos rex saepe fudit fugavitque.
阿塔路斯国王曾多次击溃并驱逐他们。
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
不要以为只有新捕获的野兽才会起初保持森林中的凶野,之后在人类手中长期喂养时会变得温顺,而在抚平人类的野性时就没有同样的自然规律。
§38.17.16eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.
你们相信这些人与他们的父亲和祖父是同一些人吗? 他们因土地匮乏被驱逐出家园,经过极其险恶的伊利里库姆沿岸,随后穿过派奥尼亚和色雷斯,与最凶猛的民族战斗,才夺取了这些土地。
§38.17.17duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret.
土地接纳了这些被无数苦难磨炼并激怒的人,而这片土地却用万物的丰饶来喂养他们。
uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.
极度肥沃的土地、极度温和的气候、邻人们温顺的性格,使他们来时所携带的所有野性都被驯化了。
§38.17.18vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet.
凭着赫拉克勒斯起誓,士兵们,作为战神马尔斯的勇士,你们必须尽早警惕并避开亚洲的安逸:这些异国他乡的享乐是如此能够消磨精神的活力,邻人们纪律和习俗的传染力是如此强大。
§38.17.19hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, §38.17.20cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.
然而,这却是一件幸事:尽管他们对抗你们的武力已荡然无存,但他们在希腊人中依然保持着与昔日相当的名声,伴随着他们最初到来时的声威;而作为胜利者,你们在盟友中将获得同等的战争荣耀,就像你们击败了保持着古老精神风貌的高卢人一样。
”
”