Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.41.1-37.41.12

浓雾影响与尤米尼斯击退镰刀战车

第 1366 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马格尼西亚战役爆发前,晨雾与湿气使战线过宽的叙利亚军队处于劣势。尤米尼斯利用分散骚扰战术使最前线的叙利亚镰刀战车陷入恐慌,成功将其清除并无力化。

§37.41.1rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in laevo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.
国王亲自坐镇右翼;他派儿子塞琉古和侄子安提帕特指挥左翼;中央阵线则交给了三个人:明尼奥、宙克西斯以及象军指挥官腓力。
§37.41.2nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro velut * perfudit omnia; §37.41.3quae nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat; §37.41.4regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat.
晨雾随着太阳升起化为云气,带来了昏暗;随后,从南方吹来的湿气仿佛 * 浸湿了万物;这对于罗马人来说几乎毫无不便,但同样的情况对国王的军队却极其不利;因为对于阵线较小的罗马人来说,光线的昏暗并没有夺去他们朝各个方向的视线,而且由于他们几乎全都是重装,湿气也一点没有使他们的剑或标枪变钝;而国王的军队由于阵线如此之宽,甚至连从中央都无法望见自己的两翼,更不用说两端的人互相看见了;并且湿气已经泡软了他们的弓、投石带和标枪的皮带。
§37.41.5falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
安条克曾确信能借以扰乱敌军阵线的镰刀战车,也反过来将恐惧带给了他们自己人。
§37.41.6armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis velut cornua habebant, §37.41.7quibus, quidquid obvium daretur, transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces.
战车的武装方式主要如下:在车辕附近,从车轭处向前伸出约十库比特长的尖端,犹如尖角,以便用它们刺穿任何迎面而来的东西;在车轭的两端,两侧各突出两把镰刀,一把与车轭平行,另一把较低且向下倾斜向地面,前者用以切断侧面阻挡的任何东西,后者用以触及倒地或钻入车下的人;同样地,在车轮轴的两侧,也以相同方式固定着两把朝向不同方向的镰刀。
§37.41.8sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, §37.41.9locaverat rex. quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus, quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere.
像这样装备的战车,因为如果将它们安置在翼侧或中央,就必须穿过自己人来驾驭,所以正如前文所说,国王将其安置在最前线,当尤米尼斯看到这一点时,他深知如果有人只是让马匹产生恐惧,而不是进行正规的战斗,这种战斗和辅助方式是多么具有不确定性,于是他命令克里特弓兵、投石兵和标枪兵,在几支骑兵中队的配合下,不要挤在一起,而是尽可能分散地冲向前去,并同时从四面八方投射武器。
§37.41.10haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur; §37.41.11quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.
这场暴风雨般的攻击,一方面通过从四面八方投掷的投射物所造成的伤口,另一方面通过嘈杂不一的喊叫声,使马匹极其惊恐,以至于它们突然像脱缰一般,在各处漫无目的地狂奔;轻装步兵、身手敏捷的投石兵和快速的克里特兵瞬间就避开了这些战车的冲撞;而骑兵通过追击,利用喊叫声以及周围其他人群加入的重重喧嚣,进一步加剧了马匹和同样陷入惊恐的骆驼的混乱与恐惧。
§37.41.12ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
就这样,战车被驱逐出两军阵线中央的空地;在清除了这一虚张声势的摆设之后,两军终于在双方发出信号后交锋,展开了真正的战斗。

词汇与语法注释

  1. 37.41.4nedum extremi inter se conspicerentur — 接续词 “nedum” 用于否定句后,表示“何况”、“更不用说”,通常后接虚拟式(conspicerentur)。
  2. 37.41.6cuspides... exstantis — “exstantis” 是宾格复数 “exstantes” 的古体写法,与 “habebant” 的直接宾语 “cuspides” 一致。
  3. 37.41.9quod ubi Eumenes vidit... iubet — “quod” 是关系连词,指代前句。主格 “Eumenes” 由分词短语 “haud ignarus” 修饰,后者引导间接疑问句 “quam anceps esset...”。主动词 “iubet” 带有宾格加不定式结构(Cretenses... excurrere... 和... ingerere)。
  4. 37.41.12concursum est — 不及物动词 “concurrere” 的无人称被动完成式。不指定具体主语,客观地表示“发生了交锋”或“双方冲突起来”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.41.1-37.41.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.41.1-37.41.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。