§37.35.1Advocato frequenti consilio legati verba sunt audita.
在召集了人数众多的会议后,使者的发言得到了听取。
§37.35.2is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse; §37.35.3quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint; §37.35.4impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano.
他表示,尽管此前双方为和平多次互派使节均无成果,但这恰恰是他确信能够达成和平的原因,因为先前的使者一无所获:在那些辩论中所争论的不过是斯弥尔纳、兰普萨库斯、亚历山大·特罗阿斯以及欧洲的利西马基亚;在这些城市中,国王已经放弃了利西马基亚,免得人们说他在欧洲还占有什么领地;至于亚洲的那些城市,他已准备好移交,以及罗马人因其曾站在自己一边而希望从国王统治下解放出来的其他任何城市;国王还将向罗马人民承担战争所花费用的一半。
§37.35.5hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent.
这些是和平的条件;其余的演说则是劝诫他们要考虑到人世的无常,并节制自己的好运,不要逼人太甚。
finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; §37.35.6et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse; §37.35.7quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum.
他们应当以欧洲为帝国的边界,那也已经极其辽阔了;而且,通过逐一获取来积攒产业要比维持一个整体容易得多;但如果他们也想割占亚洲的一部分,只要他们不用存在争议的地区来划定边界,国王为了和平与和睦,将允许自己的节制被罗马人的渴望所征服。
ea, quae legato magna ad pacem impetrandam videbantur, §37.35.8parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta esset, §37.35.9omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, §37.35.10sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.
这些在使者看来对达成和平至关重要的条件,在罗马人眼中却微不足道:因为他们认为,由于国王的过错引发了战争,由他承担全部战争费用是合乎情理的,不仅王室守卫部队应当从伊奥尼亚和埃奥利斯撤出,而且正如整个希腊已被解放一样,亚洲的所有城市也应当获得解放;除了安条克放弃托鲁斯山脉以西的亚洲领地之外,这是不可能实现的。