§37.34.1per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata; §37.34.2quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia ituros crediderat.
大约就在那时,来自安条克的使者拜占庭人赫拉克莱德斯来到了营地,带来了和平的提议;罗马人的拖延和迟疑带给他极大的希望,认为这和平是可以达成的,因为他曾以为罗马人一旦踏上亚洲,就会全速行军直扑国王的营地。
§37.34.3statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat.
然而,他决定在见到普布利乌斯·西庇阿之前不去拜见执政官,这也是国王所吩咐的。
in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, §37.34.4notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat.
他在西庇阿身上寄予了最大的希望,这不仅是因为西庇阿的宽宏大度以及对荣耀的满足使他极易和解,而且各国皆知他曾在西班牙、随后在非洲是怎样的胜利者,此外还因为他被俘的儿子正处于国王的控制之下。
§37.34.5is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat.
至于他的儿子是在何处、何时以及因何种变故被俘的,像其他许多事情一样,在史家之中几乎没有定论。
alii principio belli, a Chalcide Oreum petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt; §37.34.6alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.
一些人说,在战争爆发之初,当他从卡尔基斯前往奥莱乌斯时,被国王的船只包围;另一些人则说,在渡海进入亚洲之后,他与弗雷格拉伊的一支骑兵队被派往国王的营地侦察,当敌方骑兵涌出而他退却时,他在混乱中堕马,与两名骑兵一同被擒,并这样被送到了国王面前。
§37.34.7illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse.
有一点是足够确定的:即使与罗马人民保持着和平,且国王与西庇阿家族有着私人的客籍关系,这位年轻人也绝不可能获得比他实际上所受到的更慷慨、更温和的款待和尊崇。
§37.34.8ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.
出于这些原因,使者一直等待普布利乌斯·西庇阿的到来,当他到达时,使者便前去拜见执政官,请求他听取提案。