Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §37.23.1-37.23.11

罗得斯舰队与叙利亚舰队在西德附近遭遇

第 1348 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗得斯舰队以法塞利斯为据点等待敌军,但因担心疫病爆发而转移,并在欧里梅敦河附近获悉叙利亚舰队逼近。两支舰队在西德附近遭遇并准备交战,但由于指挥官尤达莫斯操纵失当且过于急躁,罗得斯一方起初陷入了混乱。

§37.23.1in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
法塞利斯位于吕基亚与潘非利亚的交界处;它向深海中凸出,是那些从基利家前往罗得斯的人首先看到的陆地,并能提供远眺船只的视野。
eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est;
正是为了在敌军舰队的必经之路上迎击他们,这个地方才被特别选中。
§37.23.2ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim aestatis erat —, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
然而,由于他们未能预见的原因,既因为该地气候恶劣,又因为时值盛夏,加之异常的恶臭,疾病开始在人群中,尤其是桨手中间广泛流行。
§37.23.3cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse.
因害怕这种疫病而出发,当他们驶过潘非利亚湾时,将舰队停泊在欧里梅敦河畔,并从阿斯彭多斯人那里获悉,敌军正在西德附近。
§37.23.4tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
由于遇上信风(季风)的逆风期,王室舰队航行得较为缓慢,这仿佛是对于西风而言固定的风期。
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; §37.23.5regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat.
罗得斯人拥有三十二艘四层橹船和四艘三层橹船;王室舰队则由三十七艘较大规格的船只组成,其中拥有三艘七层橹船和四艘六层橹船。
praeter has decem triremes erant.
除这些之外,还有十艘三层橹船。
et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt.
他们也从某处瞭望哨得知敌军已在眼前。
§37.23.6utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt.
次日黎明,两支舰队都驶离港口,仿佛当天就要交战一般;当罗得斯人绕过从西德凸入深海的岬角后,他们立刻被敌军发现,自己也看到了敌军。
§37.23.7ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naves.
在国王一方,面向公海部署的左翼由汉尼拔指挥,右翼由廷臣之一阿波罗尼奥斯指挥;他们已经将船只排成横队。
§37.23.8Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat.
罗得斯人排成一列长纵队行进;首船是尤达莫斯的旗舰;查里克利图斯殿后;潘菲利达斯指挥中军舰队。
§37.23.9Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.
尤达莫斯看到敌军的战线已经排好、准备迎战后,他自己也向公海驶去,并命令后面陆续跟进的船只保持队形,向正面排开。
§37.23.10ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, §37.23.11non sequebantur.
这一举动起初引起了混乱;因为他向公海驶出的距离不够远,以至于无法将所有船只的队形向陆地一侧展开,而且他自己过于急躁,仅率领五艘船只就去迎击汉尼拔;其他人由于被命令向正面排开,因此没有跟从。
extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.
纵队末尾在陆地一侧已经没有留出任何空间;在他们彼此惊慌混乱之际,右翼对抗汉尼拔的战斗已经打响。

词汇与语法注释

  1. 37.23.1petentibus — 现在分词的复数与格,在此充当判断与格(dativus iudicantis),表示“对于那些从基利家前往罗得斯的人而言”。
  2. 37.23.4adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est — 关系代名词 `quod`(中性单数)在上下文指代“信风(季风)的时期”(`tempus etesiarum`)。`favoniis ventis` 是与格,意为“对于西风而言”。此句解释了在该季节中,信风对于西风来说就像是某种固定吹袭的时期。
  3. 37.23.10nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse... — 这里使用了 `nec... et...` 的关联结构,并列了两个原因:“既没有(足够地)驶入深海,而且他自己又过于急躁”。`ut` 引导的结果从句与 `sic` 呼应,表示“未达到……以至于所有船只的队形能向陆地一侧展开”。
  4. 37.23.11extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat — 在短语 `loci nihil... relicti` 中,`loci`(空间)和 `relicti`(被留下的)都是修饰中性代词 `nihil`(没有东西)的部分属格,字面意思是“在纵队末尾向着陆地一侧没有留下任何空间”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §37.23.1-37.23.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.23.1-37.23.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。