§36.9.1Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, §36.9.2simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.
安条克已在费莱驻军,在那里埃托利亚人和阿米南德与他汇合。 此时,拉里萨的使节前来求见,询问是因为色萨利人的什么言行,他才要用战争来攻击他们,同时恳求,在撤走军队后,如果他认为可行,应当通过使节与他们进行商谈。
§36.9.3eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, §36.9.4Scotusam se receperunt.
与此同时,他们派遣了由希波洛科斯率领的五百名武装士兵前往费莱作为守备队;这些人被阻挡在城外,因为王军已经封锁了所有的道路,于是他们退往斯科图萨。
legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.
国王对拉里萨的使节温和地答复说,他进入色萨利并非为了发动战争,而是为了保护和巩固色萨利人的自由。
§36.9.5similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt.
被派去与费莱人谈判的使者也表达了类似的意见;费莱人未给其任何答复,而是自己派出了城邦的首领保萨尼亚斯作为使节去见国王。
§36.9.6qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, §36.9.7quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, §36.9.8extemplo paeniteret, dimisit.
当他在某些问题上甚至更为激烈地进行申辩,其所言与在相似情况下、于欧里波斯海峡会谈中为卡尔基斯人所说的话并无二致时,国王命令他们一再深思熟虑,不要采取那种在他们对未来过分谨慎和远虑时、会立即使他们后悔的决定,随后打发走了他们。
haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
当这一出使结果被汇报回费莱时,他们没有丝毫犹豫,为了对罗马人的忠诚,无论战争的命运带来什么,他们都准备忍受。
§36.9.9itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret — §36.9.10neque enim dubium erat — in eventu eius urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
因此,费莱人全力以赴准备保卫城市,国王也开始同时从各方围攻城墙,并且,作为一个深知—— 因为确实毫无疑问——自己首个攻打的城市的结果,关系到随后自己是被整个色萨利民族轻视还是惧怕的人,他从四面八方向被包围者施加了所有的恐怖。
§36.9.11primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt.
起初,他们以足够的坚韧抵挡住了围攻的势头;随后,随着许多守军牺牲或受伤,他们的意志开始动摇。
§36.9.12revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese.
接着,在首领们的严厉训诫下,他们重新振作以坚持初衷,在放弃了外层城墙之后,由于兵力匮乏,退入了城市内部,那里环绕着一圈较短的防御工事;最后,在苦难面前屈服,因担心如果被武力攻破,在胜者面前将得不到任何宽恕,他们便投降了。
§36.9.13nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit.
随后,国王没有丝毫拖延,趁着恐惧尚新,派遣了四千名武装士兵前往斯科图萨。
nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, §36.9.14qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
在看到费莱人最近的先例后,那里也没有在投降上产生任何拖延,费莱人起初顽强拒绝,最终在灾祸的压迫下不得不做出了选择;随同城市本身一起,希波洛科斯和拉里萨人的守备队也被移交投降。
§36.9.15dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.
所有人均被国王安全无恙地释放,因为国王相信,此举对于争取拉里萨人的民心将具有重大意义。