§36.30.1M’. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, §36.30.2audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, §36.30.3ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
マニウス・アキリウスは、ヘラクレアの周辺で得られた戦利品を兵士に売却または譲渡した。 その後、ヒュパタでの決定が平和的なものではないこと、またアイトリア人たちがそこから戦争の全攻勢を防ぐためにナウパクトスへと集結したことを彼が聞き知ると、山々の通過が困難な場所である峰々を占拠するために、アッピウス・クラウディウスを4千の兵とともにあらかじめ派遣した上で、自身はオイタ山に登り、その神(ヘラクレス)の死すべき肉体が火葬された場所であることから人々がピュラと呼ぶその場所で、ヘラクレスに犠牲を捧げた。
inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit;
そこから全軍を率いて出発し、残りの旅程をかなり身軽な行軍で進んだ。
§36.30.4ut ad Coracem ventum est — mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum —, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
カッリポリスとナウパクトスの間にある非常に高い山であるコラクスに到達したとき、そこでは行軍中の多くの荷獣がその荷物ごと崖下に転落し、兵士たちも苦しめられた。
§36.30.5et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
そして、これほど険しい山峡に、通行を遮断するためのいかなる守備隊も配置していなかったのだから、いかに怠惰な敵を相手にしているかが容易に見て取れた。
§36.30.6tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
その時もまた軍は疲弊したが、ナウパクトスへと下り、砦に相対する形で一つの要塞を築いた後、城壁の配置に応じて軍勢を分割し、市のその他の部分を包囲した。
nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.
この包囲戦は、ヘラクレアでのそれと比べて劣らぬ労力と困難を伴うものであった。