§35.6.1eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis:
几乎在同一时间,送来了两位执政官的来信:卢基乌斯·科尔内利乌斯关于在穆蒂纳与波伊人交战的信,以及昆图斯·米努基乌斯从皮萨寄来的信。
§35.6.2comitia suae sortis esse; ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset.
(米努基乌斯写道)主持民会是他的职责;然而利古里亚人那里的局势极其动荡不安,若无同盟军的毁灭和国家的损失,他就无法自彼处撤离。
§35.6.3si ita videretur patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; §35.6.4si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum, quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interregnum iniri, quam ab se in eo statu relinqui provinciam.
如果元老院议员们认为可行,他们应该派人去他的同僚那里,让那个手中战争已基本平定的人返回罗马主持民会;如果对方因这并非其职责范围内的事务而拒绝这样做,那么他自己一定会遵照元老院的一切决议行事;但他们应当再三权衡,空位期的开始是否比他在那种局势下放弃行省更符合国家利益。
§35.6.5senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, §35.6.6qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
元老院授权盖乌斯·斯克里博尼乌斯,从元老阶级中派遣两位使者去见执政官卢基乌斯·科尔内利乌斯,由他们将同僚送呈元老院的信件带给他,并传达说:如果他不亲自来罗马主持推选接任官员,元老院宁可让空位期开始,也不愿把昆图斯·米努基乌斯从那场尚未完结的战争中召回。
§35.6.7missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
派出的使者返回汇报说,卢基乌斯·科尔内利乌斯将前往罗马主持推选接任官员。
§35.6.8de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, §35.6.9quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti gratiam habendam, quod res bene gesta esset; consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum:
关于卢基乌斯·科尔内利乌斯在与波伊人交战后写的信,在元老院引起了争论,因为副将马尔库斯·克劳狄乌斯私下给大多数元老院议员写信说,战事进展顺利,应当归功于罗马人民的运气和士兵的英勇;但由于执政官的处置,不仅损失了相当数量的士兵,而且本有机会将其歼灭的敌军也逃脱了。
§35.6.10milites eo plures perisse, quod tardius ex subsidiis, qui laborantibus opem ferrent, successissent; hostes e manibus emissos, quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.
他指出,士兵死伤更重的原因,在于本该为陷入苦战的人提供援助的预备队顶上去得太晚;而敌人之所以从手中溜走,是因为给军团骑兵下达信号太晚,并且不被允许追击溃逃的敌人。