§35.19.1Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus.
汉尼拔未被召集参加会议,因为他与维利乌斯的会谈而受到国王的怀疑,并且此后不再受到任何尊重。
primo eam contumeliam tacitus tulit; §35.19.2deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque “pater Hamilcar” inquit, §35.19.3“Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
起初,他默默地承受了这种侮辱;随后,他认为探寻这突然疏远的原因并澄清自己是更好的做法,于是在适当的时候,坦率地询问了发怒的原因,并在听取之后说道:“我的父亲哈米尔卡,安条克啊,在我还极年幼的时候,当他举行祭祀时,他把我带到祭坛前,逼我发誓绝不成为罗马人的朋友。
§35.19.4sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, inveniam, toto orbe terrarum quaerens, aliquos Romanis hostis.
在这一神圣誓言下,我服役了三十六年;在和平时期,是它将我驱逐出我的祖国;是它将流亡祖国的我带到了你的宫廷;以它为向导,如果你辜负了我的期望,无论在何处我知道有力量、有武器,我都将在全世界寻找,为罗马人找到一些敌人。
§35.19.5itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant.
因此,如果你的臣下中有人想通过对我的诽谤来在你面前邀功,让他们去寻找我以外的其他邀功材料吧。
§35.19.6odi odioque sum Romanis.
我憎恨罗马人,也被罗马人所憎恨。
id me verum dicere pater Hamilcar et dii testes sunt.
我说的是真话,我的父亲哈米尔卡和神明都是见证。
proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quaerito.
因此,当你考虑对罗马的战争时,请将汉尼拔列为最首要的朋友之一;但如果有什么情况迫使你走向和平,你就应当去寻找其他人,在那个会议上与之商讨。
” §35.19.7non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali.
” 这样的言论不仅感动了国王,还使他与汉尼拔和解。
ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.
会议在决定进行战争的情况下散会了。