§34.62.1Masinissa postqum et infames Carthaginiensis et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, §34.62.2locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigalis Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere.
马西尼萨察觉到迦太基人名声扫地且内部不和,由于其领导人与阿里斯托的接触而受到元老院的怀疑,而元老院又因同一个阿里斯托的揭发而受到民众的怀疑,他认为这是进行侵害的良机,不仅蹂躏了他们沿海的领土,还强迫一些向迦太基人纳贡的城市向他自己缴纳贡税。
§34.62.3Emporia vocant eam regionem; ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit.
人们称该地区为恩波利亚;它是小苏尔特斯的海岸,土地肥沃;其中仅有一座城市莱普提斯,它每天向迦太基人缴纳一塔兰同的贡税。
§34.62.4hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, §34.62.5effecerat.
马西尼萨当时已使这整个地区受到侵扰,并在某种程度上使其归属变得不确定,即不确定它是属于他的王国还是属于迦太基人。
et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.
由于他得知他们将同时前往罗马澄清罪名并对他提出申诉,为了用怀疑来加重对他们的指控,并就纳贡的权利进行辩论,他自己也向罗马派遣了使节。
§34.62.6auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.
首先听取了关于泰尔外来者的陈述,迦太基人让元老们感到担忧,唯恐不得不同时与安条克和迦太基人作战。
§34.62.7maxime ea suspicio crimen urgebat, quod, quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent.
这一怀疑尤其加重了罪名,因为对于那个已被决定逮捕并送往罗马的人,他们既没有看管他本人,也没有看管他的船只。
§34.62.8de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.
随后,开始与国王的使节就土地问题进行辩论。
§34.62.9Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset, quibus P. §34.62.10Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis, qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset.
迦太基人以边界的权利为自己的诉求辩护,因为该土地处于普布利乌斯· 西庇阿作为征服者所划定的属于迦太基人权利的土地边界之内,并且根据国王本人的承认:当他追击从其王国逃亡、率领一部分努米底亚人在基雷奈周围流窜的阿普蒂雷斯时,曾向他们请求通过这同一片土地的许可,视其无疑属于迦太基人的管辖范围。
§34.62.11Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant, et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse?
努米底亚人反驳说,他们关于西庇阿划定边界的说法是谎言,而且,如果有人想要追究权利的真正起源,那么在非洲有什么土地是真正属于迦太基人所有的?
§34.62.12advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum; quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere.
作为外来者,他们只被恩准给予了用一张切开的牛皮所能包围的地方来建立城市;凡是超出他们的本据比尔萨的部分,都是通过暴力和不义手段夺取的。
§34.62.13neque eum, de quo agitur, probare eos posse, non modo semper, ex quo coeperint, sed ne diu quidem possedisse.
他们既无法证明他们自建国起就一直拥有所争议的土地,甚至也无法证明拥有了很长时间。
per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse, qui plus armis potuisset.
通过各种机会,时而他们、时而努米底亚的国王们强行行使这一权利,而占有权始终在武器更强大的人手中。
§34.62.14cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent, quo minus, qui posset, teneret.
他们请求,在迦太基人成为罗马人的敌人、努米底亚国王成为盟友和朋友之前,事态处于何种状态,就让其保持何种状态,罗马人不应介入以阻止有能力的人占有它。
§34.62.15responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent.
元老院决定对双方使节作出答复:他们将派遣专员前往非洲,在现场裁决迦太基人民与国王之间的争端。
§34.62.16missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere.
被派遣的普布利乌斯·西庇阿·阿非利加努斯、盖乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯和马尔库斯·米努基乌斯·鲁弗斯听取并考察了情况后,没有向任何一方倾斜意见,让一切都悬而未决。
§34.62.17id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos is relinqui; §34.62.18nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.
他们这样做是出于自愿,还是因为接到了这样的命令,并不像这在当时看来很合适那样确定,即让双方在争端未决的情况下留下来;因为如果不是这样,单凭西庇阿一人,无论凭他对事情的了解,还是凭他的威望——他对双方都立有如此大功——本可以通过示意就结束这场争端。