Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.61.1-34.61.16

汉尼拔密使阿里斯托的活动与逃亡

第 1228 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔派遣阿里斯托作为秘密信使前往迦太基以争取同胞的支持,但阿里斯托的异常举动很快被察觉。为免遭逮捕,阿里斯托在执政官的席位上挂起了一块写给元老院的密信书板,并乘夜色逃走,以此迷惑了迦太基官方的调查。

§34.61.1in hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata scribere non est ausus; §34.61.2Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit.
当他使国王接受了这一观点后,他认为自己必须为此做好同胞的思想准备,但他不敢写信,以免万一信件被截获而泄露了企图;他在以弗所结识了一个名叫阿里斯托的泰尔人,并在一些较轻的任务中考验了他的精明,随后用礼物和对奖赏的期望(对此国王本人也表示赞同)极力打动他,派他带着指令前往迦太基。
§34.61.3edit nomina eorum, quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse.
他给出了需要会面之人的名单;还向他传授了秘密暗号,通过这些暗号,人们无疑会认出这些指令是来自他的。
§34.61.4hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de causa venisset, cognoverunt.
当这个阿里斯托在迦太基活动时,汉尼拔的敌人并不比他的朋友更晚查明他前来的原因。
§34.61.5et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; §34.61.6deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset; §34.61.7Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui, quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
起初,这件事在聚会和宴席上的闲谈中传开了;随后在元老院中,有人说,如果汉尼拔即使不在国内也能策划新的阴谋,并通过心中煽动来扰乱国家政局,那么将他流放就没有起到任何作用;一个叫阿里斯托的泰尔外来者,带着汉尼拔和国王安条克的指令来到了这里;某些人每天都在与他进行秘密交谈;在暗中正在酝酿着不久就会爆发并毁灭所有人的祸端。
§34.61.8conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quaeri, quid venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti; satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; §34.61.9privatos suo periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse.
所有人纷纷高呼,应当召见阿里斯托,并查问他来此的目的,如果他不坦白,就和使节一起被送往罗马;一个人鲁莽行为所带来的惩罚代价已经付得够多了;普通人犯罪应由其个人承担风险;但国家不仅应当免于罪行,还必须免于犯罪的嫌疑。
§34.61.10vocatus Aristo purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; §34.61.11ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus collocutum eum arguebant.
被传唤的阿里斯托为自己辩护,并使用了最强有力的防线,即他没有给任何人带来任何信件;但他也无法充分说明来意,特别是在众人指控他只与巴卡派系的人交谈时,他显得最为词穷。
§34.61.12orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse; §34.61.13mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum.
由此引发了争论,一些人要求立即将其作为间谍逮捕并看管,另一些人则否认有理由制造动乱;他们认为,毫无根据地逮捕来客是一个坏先例;同样的事情也会发生在频繁往来于泰尔和其他贸易港口的迦太基人身上。
§34.61.14dilata eo die res est.
那一天的议程被推迟了。
Aristo Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit.
阿里斯托在迦太基人中施展了迦太基式的狡黠,在黄昏时分,将写好字的书板挂在最繁华的地方——即执政官们日常办公席位的上方,他自己则在三更时分登船逃走。
§34.61.15postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae.
第二天,当苏菲特斯就座准备审判时,书板被发现了,他们将其取下并阅读。
scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores — ita senatum vocabant — mandata habuisse.
上面写着,阿里斯托没有向任何个人传达私人指令,而是公开向“长老们”(他们这样称呼元老院)传达指令。
§34.61.16publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam, qui rem ad consules et senatum deferrent, placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.
随着罪行被公之于众,针对少数几个人的调查也就没那么紧迫了;然而,元老院还是决定向罗马派遣使节,向执政官和元老院报告此事,同时也对马西尼萨的侵害行为提出申诉。

词汇与语法注释

  1. 34.61.1litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere — 'litteras' 是不定式 'scribere' 的直接宾语,置于句首以示强调。从句中的阴性复数分词 'interceptae' 与 'litteras'(信件,在语法上为复数)相一致。'conata' 是中性复数名词的宾格(意为“企图”或“尝试”),作 'facerent' 的直接宾语。
  2. 34.61.4non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de causa venisset, cognoverunt — 相关结构 'non prius... quam...'(字面意思是“不早于……”)暗示汉尼拔的敌人查明阿里斯托来访目的的速度,至少与他的朋友一样快,甚至更早。'qua de causa venisset' 是依赖于 'cognoverunt' 的间接疑问句。
  3. 34.61.6dicere — 这是一个历史不定式,用以代替未完了过去直说法的 'dicebant',生动地描绘了元老院中讨论的突然或集体爆发。其主语是 'quidam'(主格复数),不要与 'quendam'(单数宾格)混淆。
  4. 34.61.14Punico ingenio inter Poenos usus — 完成分词 'usus' 支配夺格 'Punico ingenio'(迦太基式的智慧/本性)。这一表达带有一种讽刺性的双关,利用了罗马人对迦太基人('Poeni')狡诈、不可信的刻板印象,指阿里斯托(虽然是泰尔人,但在腓尼基起源上关系密切)在迦太基人中使用了“迦太基式”的诡计。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.61.1-34.61.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.61.1-34.61.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。