§34.51.1ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque, §34.51.2in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret, dimisit.
彼は自身カルキスへと赴き、カルキスからだけでなくオレウスおよびエレトリアからも守備隊を撤退させた上で、そこでエウボイアの諸都市の会議を開催し、いかなる事態の状態で自分が彼らを引き受け、いかなる状態で残して去るのかを彼らに諭した上で、会議を解散させた。
§34.51.3Demetriadem inde proficiscitur;
そこから彼はデメトリアスへと旅立った。
§34.51.4deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
そして、コリントスやカルキスにおいてと同様に、守備隊を撤退させ、全員が見送る中で、テッサリアへと進んだ。 そこでは諸都市がただ解放されるべきであっただけでなく、あらゆる混沌と混乱の中から、何らかの耐えうる秩序ある形態へと再編成されるべきであった。
§34.51.5nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis.
なぜなら、彼らは時代の弊害や、王の暴力と恣意によって動揺させられていただけでなく、この民族の落ち着きのない気質によっても混乱していたからである。 この民族は、その始まりから我々の時代に至るまで、民会も会議もいかなる評議会も、暴動と騒乱を経ずに行うことはなかったのである。
§34.51.6a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit, cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.
彼は主に財産評価に基づいて元老院議員と裁判官を選出し、すべてが安全で平穏であることが自分たちにより有益であるような、諸都市のその部分をより強力なものにした。