§34.43.1principio anni, quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, §34.43.2legati Nabidis tyranni Romam venerunt.
在普布利乌斯·西庇阿·阿非利加努斯(第二次)和提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·隆古斯担任执政官的那年年初,僭主纳比斯的使节来到了罗马。
iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est.
元老院在城外阿波罗神庙接见了他们。
pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.
他们请求批准与提图斯·昆克提乌斯达成的和约,并获得了批准。
§34.43.3de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.
当就各行省的分配进行提案时,出席人数众多的元老院倾向于这样一种意见:既然在希斯帕尼亚和马其顿的战事已经结束,两位执政官的任地都应当是意大利。
§34.43.4Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent, §34.43.5cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
西庇阿认为,对于意大利来说有一位执政官就足够了,应当将马其顿分配给另一位;他指出,来自安条克的严重战争威胁迫在眉睫,他自己已经主动渡海来到欧洲;他们认为他接下去会怎么做,既然这一边有毫无疑问的敌人埃托利亚人号召战争,那一边又有因带给罗马人惨败而闻名的将军汉尼拔在煽动?
§34.43.6dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. §34.43.7Digitio citerior duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia.
在对执政官的行省进行辩论期间,副执政官们进行了抽签;格奈乌斯·多米提乌斯抽中了城市司法权,提图斯·尤文提乌斯抽中了外侨司法权,普布利乌斯·科尔内利乌斯分配到远希斯帕尼亚,塞克斯图斯· 迪吉提乌斯分配到近希斯帕尼亚,两位格奈乌斯·科尔内利乌斯中,布拉西奥分配到西西里,梅伦达分配到撒丁。
in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit, §34.43.8eum, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; §34.43.9consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
元老院决定不向马其顿运送新军,而是由昆克提乌斯将在那里的军队撤回意大利并予以解散;同样,与马尔库斯·波尔基乌斯·加图一起在希斯帕尼亚的军队也予以解散;两位执政官的任地皆为意大利,且他们要征募两个城市军团,以便在元老院决议解散的军队复员后,罗马军团总数能保持为八个。