§34.37.1haec inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt.
\n起初,他们在小圈子里互相传播这些抱怨,嘴里嘟囔着;接着,他们突然奔向武器。
§34.37.2quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
\n\n僭主看到群众本就已足够兴奋,又因这场骚乱而更加激动,便下令召集集会。
§34.37.3ubi cum ea, quae imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere vellent.
\n\n他在那里向众人说明了罗马人强加的条件,并虚构了一些更苛刻、更屈辱的要求,对此,集会上的全体或部分人对每一个细节都报以指责的叫喊,于是他询问他们,希望他如何回应这些要求,或者希望他做什么。
§34.37.4prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant.
\n\n几乎异口同音地,所有人均要求不予答复并进行战争;每一个人,正如群众通常所做的那样,纷纷勉励他要振作精神、寄予厚望,口中念道命运青睐勇者。
§34.37.5his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse.
\n\n僭主受到这些呼声的鼓舞,便宣称安条克和埃托利亚人都会提供援助,并且自己有充足的兵力来维持围城战。
§34.37.6exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
\n\n所有人的脑海中都不再提及和平,他们不再打算保持平静,纷纷奔向各自的岗位。
paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem, quin bellandum esset, exemerunt.
少数挑衅者的出击和投掷的标枪,立刻扫清了罗马人对于必须开战的怀疑。
§34.37.7levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa; §34.37.8quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.
\n\n此后,在最初的四天里进行了几次轻微的交火,没有取得任何足够确定的结果;\n\n第五天,在一次近乎正式的交战中,拉刻代蒙人极度惊恐地被赶回城里,以至于一些罗马士兵一边砍杀逃跑者的后背,一边顺着当时残破未修的城墙缺口冲进了城内。