Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.34.1-34.34.9

昆克蒂乌斯陈明包围代价使盟军接受和平

第 1201 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

昆克蒂乌斯并未直接反对盟友,而是通过指出围攻斯巴达所需的巨大开支及各邦内部的种种困难,使他们自愿接受了和平。

§34.34.1cum adversus tendendo nihil moveret socios, §34.34.2simulando se transire in eorum sententiam omnis in adsensum consilii sui traduxit.
由于反向施压完全无法动摇盟友,他便通过假装转而同意他们的意见,将所有人引向了对自己计划的赞同。
“bene vertat” inquit, “obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet; illud modo ne fallat: cum res tam lenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse.
他说:“愿一切顺利。 既然你们如此决定,那我们就围攻拉刻代蒙吧;但只要不忽略这一点:如你们自己所知,攻城是一件极其缓慢的事情,而且往往比被围困者更先给围困者带来厌倦,因此你们现在就必须在心中做好这样的准备,即我们必须在拉刻代蒙的城墙周围过冬。
§34.34.3quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos; §34.34.4nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos.
如果这种拖延只伴随着劳苦和危险,以至于你们在精神和肉体上都做好了承受它们的准备,我就会鼓励你们;但事实上,在为了攻打如此巨大的城市所需的土木工程、攻城器械和投石机上,以及在为你们和我们筹备过冬的粮食上,也需要巨大的开支。
§34.34.5itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque, quid quaeque animi, quid virium habeat.
因此,为了使你们既不至于突然惊慌,也不至于可耻地放弃已经开始的事情,我认为应该先写信给你们的城邦,探明每个城邦具有怎样的意图和实力。
§34.34.6auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus.
我拥有绰绰有余的辅助部队;但我们的人数越多,所需的物资就越多。
nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet.
敌人的土地上现在除了裸露的土地外一无所有。
ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis. ”
对此还要加上冬天,那是难以从远处运进补给的季节。
§34.34.7haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis, §34.34.8libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
” 这番讲话首先让所有人的心思转向顾及各自国内的弊端:即留守国内者对服役者的怠惰、嫉斗和诋毁,难以达成一致的自由、公库的匮乏,以及从私财中出资的吝啬。
§34.34.9versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.
因此,他们的意愿突然转变,便让将军去行使他认为有利于罗马人民和盟友利益的事情。

词汇与语法注释

  1. 34.34.1adversus tendendo — 虽然 adversus 也可以被解释为中性复数宾格,但在此处最好理解为副词性的“向相反方向”。tendendo 是 tendere(努力、朝向)的夺格动名词,表示手段,意为“通过向相反方向施力”。
  2. 34.34.2illud modo ne fallat — 代词 illud 先行指代后面紧跟的 cum 从句以及间接引语的不定式短语(hibernandum... esse)。fallat 在此处作不及物动词使用,或者省略了宾格代词(vos),意为“只有这一点不要欺骗/隐瞒(你们)”,即“不要忽略这一条”。
  3. 34.34.3quae mora si laborem tantum ac periculum haberet... hortarer vos — 使用虚拟式未完成过去时(haberet, hortarer)的与现在事实相反的虚拟条件句。句首的 quae 是连接关系代词,指代前句提到的“必须过冬(hibernandum esse)”这一拖延。
  4. 34.34.4nunc — 紧接在与事实相反的条件句之后,nunc 在此作为逻辑副词使用,用以引入实际情况,意为“但事实上”或“而现在实际情况是”。
  5. 34.34.9faceret... permiserunt — permiserunt 带与格(imperatori),从句中的虚拟式 faceret 是省略了 ut 的间接命令/请求名词从句。整句意为“他们允许/听凭将军去做……”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.34.1-34.34.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.34.1-34.34.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。