§34.32.1ad haec imperator Romanus: “amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope,
对此,罗马统帅回答道:“我们与你之间毫无友好与同盟,而是与正当且合法的斯巴达国王佩洛普斯缔结的。
§34.32.2rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti.
在此之后通过武力占领斯巴达统治权的僭主们,因为我们当时正忙于波斯战争、高卢战争以及接踵而至的其他战争,也夺取了他的这一权利,正如你在这次马其顿战争中所做的一样。
§34.32.3nam quid minus conveniret quam eos, qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum, cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno qui umquam fuit saevissimo et violentissimo in suos?
因为,我们这些为了希腊的自由而与腓力作战的人,去与一个僭主建立友好关系,还有什么比这更不相称的呢? 而且还是一个对自己的人民极为残暴和暴力的僭主?
§34.32.4nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti.
事实上,对我们而言,即使你既没有通过欺诈夺取阿哥斯,也没有占领它,但既然我们在解放整个希腊,斯巴达也必须被恢复其古老的自由并回到它自己的法律中——你刚才还像来库古的竞争者一样提到了那些法律。
§34.32.5an, ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur, curae erit nobis; Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus, quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment?
难道,从伊阿索斯和巴尔居利亚撤走腓力的守备队会成为我们的关切,而我们却要把阿哥斯和斯巴达这两座极著名的城市、曾经的希腊之光,留在你的脚下,让它们因处于奴役状态而玷污我们解放希腊的称号吗?
§34.32.6at enim cum Philippo Argivi senserunt.
然而你会说,阿哥斯人曾与腓力同调。
remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris.
我们不为此追究你,免得你替我们发怒。
satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, §34.32.7tam hercule, quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum.
我们已经充分查明,在那件事中罪责在于两三个人,最多三个人,而不是整个城邦,实在正如,在召集并接纳你和你的守备队进入卫城时,没有任何事情是通过公共决策进行的一样。
§34.32.8Thessalos et Phocensis et Locrensis consensu omnium scimus partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Graecia; quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos?
我们知道色萨利人、福基斯人和洛克里斯人是在全体一致同意下属于腓力派系的;然而我们把他们与希腊其他地方一同解放了;那么,你认为我们对在公共决策上无罪的阿哥斯人究竟会怎么做?
§34.32.9servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis, quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur?
你刚才说,号召奴隶获得自由和向穷人分配土地的罪名被加在了你身上,这些罪名确实也并非微不足道;但与你和你的人每天一个接一个犯下的那些恶行相比,这些又算得了什么呢?
§34.32.10exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina.
如果你想听听对极其横暴之统治的真正控诉,就在阿哥斯或斯巴达召开一次自由的公民大会。
§34.32.11ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem?
且不提其他更古老的事,那个皮塔哥拉斯,你的女婿,在阿哥斯,几乎是在我的眼皮底下,制造了怎样的屠杀? 而在我已经接近斯巴达人国境时,你亲自制造了怎样的屠杀?
§34.32.12age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, §34.32.13iube vinctos produci; miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant.
那么,来吧,那些在大会中被逮捕、你在所有市民听见时宣布将关押的人,下令将他们戴着镣铐带出来;让他们那错误地为他们哀悼的可怜父母知道他们还活着。
at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis, qui, ut liberare possent, mare traiecerunt,
然而,即使这些事情确实如此,罗马人啊,这与你们何干? 你会对解放希腊的人说这话吗? 对那些为了能够解放而跨越海洋、在陆地和海洋上进行战争的人说这话吗?
§34.32.14terra marique gesserunt bellum? vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi.
然而你说,‘我并没有专门侵害你们及你们的友好与同盟。
quotiens vis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus; §34.32.15summam rem complectar.
’你希望我证明你做过多少次? 但我不想多费唇舌;我将总结要点。
quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas.
那么,友好是通过什么事情被侵害的呢? 显然主要是这两点:如果你将我的盟友视为敌人,如果你与敌人联合。
§34.32.16utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, §34.32.17hoste nostro, §34.32.18non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, §34.32.19tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit.
这两点都被你做了;因为,在与斯巴达完全相同的同一条约权利下被接纳为我们友好的美塞涅,你作为一个盟友,却亲自用武力和武器夺取了这一对我们而言是盟友的城市,并且与腓力,我们的敌人,不仅缔结了同盟,而且,神明作证,你还通过他的长官菲洛克莱斯结成了姻亲关系;并且你如同对我们进行战争一般,使马莱阿角周围的海域被海盗船骚扰,捕获并杀害了几乎比腓力还要多的罗马公民,甚至对为我们的军队运送给养的船只而言,马其顿的海岸都要比马莱阿角更为安全。
§34.32.20proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.
因此,请不要再吹嘘同盟的信义与权利,抛弃平民化的言辞,像一个僭主和敌人那样说话吧。
”
”