§34.27.1cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, §34.27.2non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; §34.27.3et, ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat.
尽管陆地和海上如此巨大的战火包围着僭主,且对于一个正确估量自身和敌国力量的人来说,几乎毫无希望,然而他并未放弃战争,而是从克里特征召了一千名精选的青年(尽管他已经有了一千名),并保有三千名雇佣军、一万名市民兵以及乡村城堡居民在武装中,且用壕沟和土垒加固了城市;并且,为了不让任何内乱发生,他用恐惧和严酷的刑罚控制着人们的心灵,因为他无法指望他们会希望僭主平安。
§34.27.4cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis — §34.27.5Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit; §34.27.6et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientis; §34.27.7itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae instet, tempestas praetereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, §34.27.8minus periculi esse, extemplo eos emissurum —: sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit; nocte insequenti omnes interfecti.
由于他对某些市民有所怀疑,在将所有军队带到广场—— 他们自己称之为“德罗莫斯”——之后,他命令斯巴达人在放下武器的情况下被召集到大会,并用武装护卫包围了他们的大会;在简短地说明了为什么在这样的时刻,自己因恐惧和防备一切而应当被原谅之后,他接着说,如果当前的局势使某些人受到怀疑,那么预先阻止他们使之无法企图作乱,要比在他们作乱时予以惩罚更符合他们自身的利益;因此,他要把某些人拘留起来,直到眼前这场迫在眉睫的风暴过去;一旦击退敌人(只要对内部的背叛防范得当,来自敌人的危险就较少),他便会立刻释放他们。 随后,他下令宣读大约八十名青年领袖的名字,并在每个人对名字做出回应时,将其送交拘留;次日夜里,他们全部被处决。
§34.27.9Ilotarum deinde quidam — hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus —, transfugere voluisse insimulati per omnis vicos sub verberibus acti necantur.
接着,一些黑劳士——他们自古以来就是城堡居民,是乡村阶层——被指控企图逃亡,在所有的街道上被鞭打示众后处死。
hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.
由于这种恐怖,群众的心灵麻木了,放弃了一切企图改变现状的尝试。
§34.27.10intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.
他将军队限制在防御工事之内,一方面因为他认为如果进行会战自己不是对手,另一方面也害怕在所有人都人心惶惶、动摇不定的时候离开城市。