§34.23.1post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.
在罗马统帅演说之后,开始依次征询其他人的意见。
§34.23.2cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, “imploratos adversus Philippum tulisse opem, §34.23.3non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium”
雅典使者竭其所能,通过表示感谢极力称赞罗马人对希腊的恩德,说道:“他们曾受请求而对菲利普施以援手,如今在没有受到请求的情况下,主动提出援助以对抗篡位者纳比斯。
§34.23.4indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos.
” 并对这些如此巨大的功德竟然遭到一些诽谤未来之人言语的诋毁表示愤慨,而那些人本应当对过去的恩惠表示感激,这时显然被攻击的是埃托利亚人。
§34.23.5igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentis, §34.23.6questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere, §34.23.7ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo,
因此,该部族领袖亚历山大首先痛斥了雅典人,指出他们曾是自由的倡导者和开创者,如今却为了谋求自身的谄媚利益而背叛共同的事业;接着他抱怨道,曾为菲利普效忠、最终在其失势时背叛的亚凯亚人,不仅收回了科林斯,而且还力图占有阿尔戈斯,而埃托利亚人作为菲利普最早的敌人和罗马人长期的盟友,本在条约中约定,击败菲利普后他们的城市和土地将归己所有,如今却被骗走了埃基努斯和法萨卢斯。
§34.23.8insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint
他指控罗马人欺诈,因为他们展示着虚幻的自由名号,却用守备队占领着查尔基斯和德米特里阿斯。
§34.23.9“numquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore,” §34.23.10postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent.
而正是他们,在菲利普迟疑不决不肯撤走守备队时,总是习惯于指责道: “只要德米特里阿斯、查尔基斯和科林斯被占领,希腊就永远不会获得自由”;最后,因为他们以阿尔戈斯和纳比斯为借口,以便留在希腊并保留军队。
§34.23.11deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.
让罗马人将他们的军团撤回意大利吧;埃托利亚人保证,要么通过协议和纳比斯的自愿使他撤出在阿尔戈斯的守备队,要么用武力迫使其服从达成了共识的希腊的管辖。