§34.22.1eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam signis collatis secundo proelio conflixit.
同年夏天,另一位执政官L. 瓦莱里乌斯·弗拉库斯在山南加拉同波伊人的军队在利塔纳森林附近交战,并取得胜利。
§34.22.2octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.
据传有八千高卢人被杀;其余的人放弃了战争,散落到各自的村庄和田中。
§34.22.3consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
执政官在波河一带(普拉肯提亚和克雷莫纳)度过了夏天的其余时间,并重建了那些在战争中被摧毁的城镇。
§34.22.4cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet §34.22.5nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat,
当意大利和西班牙的局势处于这种状态时,T. 昆克蒂乌斯在希腊度过了冬天。 除了埃托利亚人之外,他们既没有获得与胜利期望相符的奖赏,也不能长期安于平静,整个希腊都在共同享受着和平与自由的福祉,并极度为自己的处境感到高兴,希腊人不仅赞美这位罗马统帅在战争中的英勇,也赞美他在胜利后的自制、公正和温和。
§34.22.6adfertur.
此时,一项针对斯巴达人纳比斯宣战的元老院决议被送达。
quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit.
昆克蒂乌斯宣读完决议后,通知所有同盟城邦的使团,在选定的日期于科林斯召开会议。
ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: §34.22.7“bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt.
当各地首领纷纷聚集在那里,甚至连埃托利亚人也没有缺席时,他发表了如下演说: “罗马人和希腊人共同针对菲利普进行的战争,不仅是因为双方拥有共同的心志和计划,更是因为双方各自都有进行战争的理由。
§34.22.8nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis nostrisoppugnandis violaverat et in vos talis fuit, §34.22.9ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit.
因为他既通过援助罗马人的敌人卡太基人,又通过攻击我们这里的盟友,破坏了与罗马人的友好关系;而且他对你们的行为也是如此,以至于对我们来说,即使我们忘记了自己所受的伤害,你们所受的伤害也足以成为正当的战争理由。
hodierna consultatio tota ex vobis pendet.
今天的商议完全取决于你们。
§34.22.10refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse, §34.22.11an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.
我向你们提出这个问题:你们是愿意允许阿尔戈斯(如你们自己所知,它已被纳比斯占领)继续处于他的统治之下,还是认为应该让这个坐落在希腊中部、最显赫且最古老的城邦重获自由,并使之处于与伯罗奔尼撒及希腊其他城市相同的状态?
§34.22.12haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est; Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit.
如你们所见,这次商议完全关系到你们自己;与罗马人毫无干涉,除非是在这种程度上:在一个获得解放的希腊中,仅有一个城邦遭受奴役,不容许我们的荣耀变得圆满和无瑕。
§34.22.13ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus.
可是,如果对该城邦的关怀、或是其作为先例的影响、以及担心该恶行传染得更广的危险都不能打动你们,我们也就心安理得、听之任之了。
de hac re vos consulo, staturus eo, quod plures censueritis.
关于这件事我向你们咨询,并将遵循你们多数人所作出的决定。
”
”