§34.18.1eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, §34.18.2huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.
他在征服敌人的过程中,比最早来到西班牙的那些人有着大得多的困难,因为当时西班牙人是由于厌倦迦太基人的统治而投奔他们的,而对他来说,却必须将他们从篡夺的自由中,仿佛宣告为奴隶般重新夺回;而且他接管的一切都是如此地动荡,以至于一些人正拿起武器,另一些人正因被包围而被迫叛变,而且如果不是及时得到救援,他们就无法再坚持下去了。
§34.18.3sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo imperaretque, §34.18.4quae in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret nec in quemquam omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret,
然而,在执政官身上有着如此强大的意志和才干,以至于无论最大还是最小的事情,他都亲自前往并处理,不仅规划和命令那些有利于国家的事情,而且大部分事情他都亲力亲为,并且在所有人中,他对自己行使权力的严格和苛刻程度,绝不亚于对任何其他人。
§34.18.5parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.
他在节俭、警惕和劳苦上与最底层兵士竞争,在自己的军队中,除了名誉和指挥权之外,没有任何特权。