§34.17.1interim P. Manlius praetor exercitu vetere Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur.
与此同时,法务官普布利乌斯·曼利乌斯接管了前任昆图斯·米努基乌斯的旧军,并与来自远西班牙的阿皮乌斯·克劳狄乌斯·尼禄的同样是旧军的部队汇合,向图尔德塔尼亚出发。
§34.17.2omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano.
图尔德塔尼亚人被认为是所有西班牙人中最不善战的;然而,他们凭借着人数众多,前去阻击罗马军队。
§34.17.3eques immissus turbavit extemplo aciem eorum.
投入的骑兵立刻打乱了他们的阵线。
pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; §34.17.4milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt.
步兵的战斗几乎没有任何悬念;那些对敌人和战争经验丰富的退伍老兵,使这场战斗毫无悬念。
nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
然而,这场战斗并没有结束战争;图尔杜利人以雇佣金雇用了万名凯尔特伊比利亚人,企图用外国武力准备战争。
§34.17.5consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit.
与此同时,执政官因贝尔吉斯塔尼人的叛乱而受到震惊,认为其他城邦也会借机仿效,于是解除了埃布罗河这边所有西班牙人的武装。
§34.17.6quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse.
他们对这一措施感到极其痛苦,以至于许多人自杀,这是一个凶悍的民族,认为没有武器就无法生存。
§34.17.7quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis “non nostra” inquit “magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.
当这件事报告给执政官时,他下令召集所有城邦的元老院议员到他这里,并对他们说:“你们不反叛,这关系到的不仅是我们的利益,更是你们自身的利益,因为迄今为止,这给西班牙人带来的总是比罗马军队的劳苦更大的灾难。
§34.17.8id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit, ne possitis rebellare.
为了不发生这种事,我认为只有一种办法可以防范,那就是让你们无法反叛。
§34.17.9volo id quam mollissima via consequi.
我希望以尽可能温和的方式来达到这一目的。
vos quoque in ea re consilio me adiuvate.
你们在这件事上也要用你们的建议来协助我。
§34.17.10nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.
任何建议我都会乐意听取,只要是你们自己提出来的。
” tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit.
”在他们保持沉默时,他说给他们几天的考虑时间。
§34.17.11cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos in deditionem accepit.
当他们在第二次集会上再次被召集并依然保持沉默时,他在一天之内拆毁了所有城邦的城墙,然后向那些尚未服从的人进发,每到一个地区,他就接受周边居住的所有民族的降伏。
§34.17.12Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.
唯有塞格斯提卡,一座地位显赫且富庶的城邦,他是通过使用攻城掩体和盾墙攻占的。