§34.12.1et illo quidem die sic sine responso dimissi.
就在那一天,他们就这样未获答复而被遣回。
consulem nocte, quae insecuta est, anceps cura agitare; nolle deserere socios, §34.12.2nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.
在随后的夜里,执政官焦虑万分:他既不愿抛弃同盟者,也不愿削弱自己的军队,因为这可能会给他带来决战的延迟,或者在决战中带来危险。
§34.12.3stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; §34.12.4sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.
他定下决心不削弱军队,以免在此期间敌人带来任何耻辱;他认为应当向同盟者展示希望以代替实际的援助;在战争中,虚假之事往往能代替真实之事而发挥效力,而一个相信自己拥有某种援助的人,就如同他真的拥有一样,能凭借这份信任本身、凭借希望与勇敢而得救。
§34.12.5postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.
第二天,他回答使者们说,虽然他担心因将自己的兵力借予他人而削弱自身,但他对他们危急关头与危险的考虑,仍重于对自身利益的考虑。
§34.12.6denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri.
他下令通告所有大队中三分之一的士兵,让他们尽快煮熟要装上船的食物,并命令在第三天准备好船只。
§34.12.7duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; §34.12.8filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.
他命令两名使者将这些事情通报给比利斯塔格斯和伊勒格特斯人;而小王的儿子,他则通过热情款待和赠送礼物将其留在了自己身边。
legati non ante profecti, quam impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.
使者们直到看见士兵被送上船后才出发;他们将此作为毋庸置疑的事实带回去报告,不仅使自己的国人,也使敌人,都充满了罗马援军即将来临的传闻。