§34.11.1in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat.
与此同时,在西班牙,执政官在离恩波里亚埃不远的地方驻扎。
§34.11.2eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset; §34.11.3tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus venisset, mansuros.
来自伊勒格特斯人的小王比利斯塔格斯的三名使者(其中一人是他的儿子)来到那里,诉说他们的城堡正受到围攻,除非罗马人派遣守备队,否则毫无抵抗的希望;三千名士兵便已足够,如果这样一支大军到来,敌人就不会停留。
ad ea consul, moveri quidem se vel periculo eorum vel metu, dicere; §34.11.4sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis dimicandum sit, in dies expectet, dividendo exercitum minuere tuto vires possit.
对此,执政官说,他确实为他们的危险和恐惧所动;但自己绝没有如此充裕的兵力,以至于在敌人的大军就在不远处、且日夜预期着何时必须展开决战的情况下,还能通过分割军队来安全地削弱自己的力量。
§34.11.5legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, §34.11.6orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios,
使者们听了这话,流着泪跪倒在执政官的膝前,哀求他不要在如此危急的关头抛弃他们:因为如果被罗马人拒绝,他们还能去哪里呢?
§34.11.7nihil usquam in terris aliud spei habere.
他们没有同盟者,在世上任何地方也没有其他的希望。
potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent.
如果他们当初愿意背弃忠诚、与其他人共谋,他们本可以置身于这一危险之外。
nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantis satis opis et auxilii sibi in Romanis esse.
但他们没有被任何威胁、任何恐吓所动摇,因为他们指望在罗马人那里能有足够的援助和保护。
§34.11.8id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testis facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini passi sint, patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.
如果这希望破灭,如果执政官拒绝他们,他们将请求神明和人类作证,为了不遭受萨贡图姆人所遭受的同样厄运,他们将不得不违心地、被迫地反叛,并且宁可与其他西班牙人一同灭亡,也不愿独自毁灭。