Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §32.39.1-32.39.10

纳比斯与昆克蒂乌斯及阿塔路斯的盟约

第 1117 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

斯巴达僭主纳比斯在控制阿尔戈斯后,立即与罗马的昆克蒂乌斯及国王阿塔路斯展开交涉,双方在城外的迈锡尼卡举行会谈。纳比斯同意与亚该亚人休战,并向罗马派遣辅助军。

§32.39.1postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, §32.39.2legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura.
当阿尔戈斯城邦落入他的控制之后,僭主完全忘记了自己是从谁手里、以什么条件接受该城邦的,他向在埃拉泰阿的昆克蒂乌斯以及在埃伊纳过冬的阿塔路斯派遣使节,宣告阿尔戈斯已在他的控制之下:如果昆克蒂乌斯愿意前往那里进行会谈,他坚信双方将在所有事情上达成一致。
§32.39.3Quinctius, ut eo quoque praesidio Philippum nudaret, cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret, §32.39.4ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonem tramisit.
昆克蒂乌斯为了让腓力也失去这一守备力量,在同意前往之后,派人给阿塔路斯送信,让他从埃伊纳前往西库昂与自己会合;他自己则带着十艘五级战船从安提基拉渡海到西库昂,这些船恰好是他的弟弟卢基乌斯·昆克蒂乌斯在那些日子里从科尔库拉的冬营地带回来的。
§32.39.5iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret.
阿塔路斯当时已在彼处;由于他主张应当是僭主去见罗马将军,而不是罗马人去见僭主,他使昆克蒂乌斯赞同了自己的意见,即不进入阿尔戈斯城内。
§32.39.6haud procul urbe Mycenica vocatur; in eo loco ut congrederentur convenit.
离城不远的地方被称为迈锡尼卡;双方商定在该处会面。
§32.39.7Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus, Achaeorum praetor, cum auxiliaribus paucis venit.
昆克蒂乌斯同他的弟弟及少数军事护民官一同前来,阿塔路斯带着国王的随从,亚该亚人的长官尼科斯特拉图斯则带着少数辅助兵前来。
§32.39.8tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt.
他们发现僭主带着全部军队正在那里等待。
progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi; inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant.
全副武装的僭主在武装侍卫的陪同下,走到了中间相隔的旷野的大致中央;未着武装的昆克蒂乌斯与他的弟弟及两名军事护民官,以及亚该亚的长官和一名紫衣侍从陪伴着同样未着武装的国王,护卫在他们身侧。
§32.39.9initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset: §32.39.10neque enim se illos timere dixit, sed exules Argivorum.
谈话开始于僭主的辩解,解释为什么在看到罗马将军和国王均未着武装的情况下,他自己却带着武装并被武装人员环绕着前来会谈:因为他说自己并不害怕他们,而是害怕阿尔戈斯的流亡者。
inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam, ut bellum cum Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum mitteret secum auxilia.
随后,当开始讨论友好条件时,罗马人提出了两项要求:第一,结束与亚该亚人的战争;第二,派辅助兵与他一同对抗腓力。
ea se missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.
他说他会派遣;至于与亚该亚人的和平,则获得了一直持续到与腓力的战争结束为止的停战协定。

词汇与语法注释

  1. 32.39.5tyranno... eundum — 动形容词(未来被动分词)eundum(来自非人称动词 ire)表示义务的句式,施事者由与格 tyranno 和 Romano 表示。意为“僭主应该去罗马将军那里,而不是罗马人去僭主那里”。
  2. 32.39.8inermis Quinctius... latus cingebant — 结构上不对称的句子。后半句 inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant(亚该亚的长官和一名紫衣侍从护卫着同样未着武装的国王的侧翼)有明确的动词,而前半句 inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum 则省略了动词。理解时需在前半句补出表示“弟弟和两名军事护民官护卫着昆克蒂乌斯”的动词(如 cingebat 或 cingebant)。
  3. 32.39.10coeptum agi est — 反映了拉丁语的语法规则:当助动词 coepi 与被动不定式(此处为 agi)连用时,其自身也需要变为被动式(coeptus sum)。非人称被动式 coeptum est agi 意为“讨论开始进行”。
  4. 32.39.10postulare — 历史不定式(historical infinitive),用以代替直陈式过去时(postulabat 或 postulavit)来生动地描绘过去的动作。其主语仍用主格(Romanus)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §32.39.1-32.39.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:32.39.1-32.39.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。