§31.9.1in ipso adparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt, qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium; §31.9.2ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; §31.9.3vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum.
就在战争准备期间,托勒密国王派遣使节到来,报告说雅典人为了对抗菲利普已向国王寻求援助;此外,他们说虽然彼此是共同的盟友,但除非得到罗马人民的授权,否则国王不会向希腊派遣舰队或陆军去防御或攻击任何人;如果罗马人民乐意保护盟友,他将在王国中保持安宁;或者,如果罗马人更愿意如此,他将允许罗马人保持安宁,而他自己则会派遣能够轻易对抗菲利普、保卫雅典的援军。
§31.9.4gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse; si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse.
元老院向国王致以谢意,并答复说,保护盟友是罗马人民的意图;如果这场战争需要任何东西,他们会向国王表明,并且他们深知其王国的财富是自身国家坚固且忠诚的后盾。
§31.9.5munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
随后,根据元老院的决议,使节们每人获得了五千阿斯铜币的礼物。
cum dilectum consules haberent pararentque, §31.9.6quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
当执政官们正在进行征兵并筹备战争所需之物时,在宗教事务上十分虔敬的罗马公民——尤其是在新战争开始之际——在已经举行了祈祷仪式并在所有神座前进行了哀求之后,为了不遗漏任何曾经做过的事情,命令分得马其顿属州的执政官向朱庇特许愿举办竞技会并献上礼物。
§31.9.7moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere; ex certa voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri; quod si factum esset, votum rite solvi non posse.
祭司长利基尼乌斯对这项国家许愿提出了拖延之议,他声称不能用不确定的资金来许愿;必须用确定的资金来许愿,因为这笔钱不能用于战争,必须立即单独存放,且不得与其他资金混合;如果这样做了,许愿就无法如法履行。
§31.9.8quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi.
尽管事情本身和倡议者的威信都打动了他们,但执政官仍被命令向祭司团咨询,是否可以正当地进行不确定资金的许愿。
posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt.
祭司们裁定这是可以的,而且甚至更为妥当。
§31.9.9vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, §31.9.10praeterquam quod tanta pecunia, quantam tum, cum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
执政官在祭司长的领读下,用与以往五年期许愿时惯用的相同措辞进行了许愿,只是他许愿将用在履行誓愿时元老院所决定的那笔数额的资金来举办竞技会和献礼。
octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant; hi primi de incerta.
此前大竞技会曾有八次是用确定资金许愿的;这是第一次用不确定资金。