Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §31.7.1-31.7.15

执政官在民会发表演说主张远征马其顿

第 1034 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官在民会上向民众发表讲话,迫使他们在主动出征马其顿与在意大利迎敌之间做出抉择,并结合过去布匿战争的教训,极力论证远征的必要性。

§31.7.1consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, §31.7.2contione advocata “ignorare” inquit “mihi videmini, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli — neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur —, sed, utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostes in Italiam accipiatis.
执政官在战神广场的民会上,在派百人队去投票之前,召集了民众大会并说道:“公民们,在我看来,你们似乎并不知道,现在向你们征求意见的,并不是你们应该拥有战争还是和平——因为正在陆上和海上筹划巨大战争的菲利普不会允许你们有这种自由选择——,而是你们要将整编军团运送到马其顿,还是要将敌人迎进意大利。
§31.7.3hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe bello experti estis.
这两者之间的差别有多大,即使在其他时候没有经历过,在最近的第二次布匿战争中你们也一定体验到了。
quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantibus inpigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus?
因为谁能怀疑,如果当时我们能像我们的父辈曾援助马梅尔蒂尼人那样,迅速向遭到围攻并祈求我们信义的萨贡图姆人伸出援手,我们本可以将整个战争引向西班牙,而我们却因拖延,伴随着我们最大的惨痛灾难,将战争引进了意大利?
§31.7.4ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus.
同样毫无疑问的是,这个菲利普本人虽然已经通过使节和书信与汉尼拔约定渡海进入意大利,但我们派遣了携同舰队的莱维努斯去主动向他发动战争,从而将他牵制在马其顿。
§31.7.5et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere?
当我们在意大利面临着敌人汉尼拔时所做出决定,如今汉尼拔已被驱逐出意大利、迦太基人已被彻底击败,我们难道还要迟疑不决吗?
§31.7.6patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem:
难道我们要任凭国王通过攻陷雅典来试探我们的怠惰,就像我们曾任凭汉尼拔攻陷萨贡图姆那样吗?
§31.7.7non quinto inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet.
他不会像汉尼拔从萨贡图姆出发那样在第五个月到达,而是在他从哥林多起航后的第五天就会抵达意大利。
§31.7.8ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe aequabitis.
你们不要把菲利普与汉尼拔相提并论,也不要把马其顿人与迦太基人相提并论;但你们至少会将他与皮洛士相提并论。
aequabitis dico? quantum vel vir viro vel gens genti praestat!
我说相提并论? 这无论是一个人对另一个人,还是一个民族对另一个民族,优势是多么显著啊!
§31.7.9minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est.
伊庇鲁斯对马其顿王国来说向来只是微不足道的附属物,今天依然如此。
Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.
而菲利普掌控着整个伯罗奔尼撒,以及阿尔戈斯城本身——这座城市因皮洛士之死而闻名,不亚于其古老的名望。
§31.7.10nostra nunc compara.
现在对比一下我们的情况。
quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit!
当时皮洛士进攻的是一个多么更加繁荣的意大利,我们的处境是多么更加完好无损,将领们安然无恙,后来被布匿战争所消灭的那么多军队也完好无缺,然而他还是震动了我们,并且作为胜利者几乎逼近了罗马城本身!
§31.7.11nec Tarentini modo oraque illa Italiae, quam maiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt.
不仅塔兰托人和他们称之为“大希腊”的意大利沿海地区——你们或许会认为他们是因为追随共同的语言和名称才这样做的——而且卢卡尼亚人、布鲁提伊人和萨姆奈特人也都背叛了我们。
§31.7.12haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello.
如果菲利普渡海进入意大利,你们相信这些人会保持安分或继续忠诚吗? 在后来的布匿战争中他们可是保持了忠诚的啊!
numquam isti populi, nisi cum deerit, §31.7.13ad quem desciscant, ab nobis non deficient.
那些民族绝不会不背叛我们,除非没有可以让他们投靠的对象。
si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginiensis hostis haberetis.
如果你们当时厌恶渡海进入非洲,今天你们在意大利就还要面对汉尼拔和迦太基敌人。
Macedonia potius quam Italia bellum habeat; hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur;
让马其顿而不是意大利承受战争吧;让敌人的城市和土地被烈火与利剑摧毁。
§31.7.14experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse.
我们已经体验到,我们的武器在国外比在本土更具好运和威力。
ite in suffragium bene iuvantibus divis et, quae patres censuerunt, vos iubete.
在神明慈悲的护佑下前去投票吧,下令批准元老院所决议的事情。
§31.7.15huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.
对于这个决议,不仅我这位执政官是你们的倡议者,不朽的神明也是。 当我在献祭并祈求这场战争对我、元老院和你们、盟友以及拉丁同盟,还有我们的舰队和军队都带来美好和顺利的结果时,神明向我预示了万事皆吉、繁荣昌盛的征兆。

词汇与语法注释

  1. 31.7.2vos consuli — 动词 *consulo* 支配宾格(*vos*)时表示“向(某人)征求意见”、“咨询(某人)”。此处为被动不定式 *consuli*,与 *vos* 构成宾格加不定式结构(A.C.I.)。它与前面的否定词 *non* 以及后面的转折词 *sed* 连用,结构为“向你们征求意见的,并不是……”。
  2. 31.7.3totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus — 主动周边式虚拟式完成时(未来分词 *aversuri* + *fuerimus*)在由疑问词 *quin* 引导的从句中,表示过去反事实条件句的结论句(归结节)。其条件句(假设节)为 *si... tulissemus*(虚拟式过去完成时)。
  3. 31.7.6patiamur — 虽然在语法上是劝诱虚拟式,但在语境中带有强烈的惊讶、愤慨或反问语气(“难道我们要任凭……吗?”,有时被称为表示愤慨的商榷虚拟式)。
  4. 31.7.12numquam isti populi, nisi cum deerit, ad quem desciscant, ab nobis non deficient — 双重否定(*numquam... non deficient*,字面意为“这些民族决不会不背叛”)表达了强烈的肯定(“他们必然会背叛”)。插入的限制性从句 *nisi cum deerit*(除非当缺少[可投靠的对象]时)说明,只要存在可以投靠的外力,他们就绝不会放弃背叛的机会。
  5. 31.7.15qui mihi ... portendere — 在关系从句中,使用的不是直说法动词而是不定式 *portendere*。这是因为关系代词 *qui* 在此起到了协调连接的作用(等同于 *et illi*,“而他们[神明]……”),继续引导间接引语中的陈述,从而支配了宾格加不定式结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §31.7.1-31.7.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.7.1-31.7.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。