§31.4.1exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius praetor urbanus, §31.4.2si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet.
在这一年年底,当就那些在普布利乌斯·西庇阿的统帅与庇护下于非洲结束战争的退役老兵的土地提出动议时,元老院议决,城市裁判官马尔库斯·尤尼乌斯在认为合适的情况下,应任命十人委员会,负责测量并分配萨姆尼乌姆和阿普利亚境内属于罗马人民公有财产的土地。
— creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C. §31.4.3et M. Servilii — Geminis ambobus cognomen erat —, L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.
——被任命的人是:普布利乌斯·塞尔维利乌斯、昆图斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯、盖乌斯以及马尔库斯·塞尔维利乌斯(两人都有“杰米努斯”这一家族名)、卢基乌斯·奥斯蒂利乌斯·卡托和奥卢斯·奥斯蒂利乌斯·卡托、普布利乌斯·维利乌斯·塔普鲁斯、马尔库斯·富尔维乌斯·弗拉库斯、普布利乌斯·埃利乌斯·派图斯、提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯。
§31.4.4per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta.
在那些日子里,在执政官普布利乌斯·埃利乌斯主持选举大会期间,普布利乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴和盖乌斯·奥雷里乌斯·科塔当选为执政官。
praetores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, Q. Fulvius Gillo, C. Sergius Plautus.
随后,昆图斯·米努基乌斯·鲁富斯、卢基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥、昆图斯·富尔维乌斯·吉洛、盖乌斯·塞尔吉乌斯·普劳图斯被选为裁判官。
§31.4.5ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; §31.4.6frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diviserunt
那一年的罗马舞台竞技会由库鲁尔市政官卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯和卢基乌斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯举办得极其宏大和考究;竞技会重演了两天;并且,他们以极高的诚信和受人欢迎的方式,将普布利乌斯·西庇阿从非洲运来的大量谷物,以每莫迪乌斯四阿斯的价格分发给民众。
§31.4.7et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
平民竞技会也由平民市政官卢基乌斯·阿普斯蒂乌斯·富洛和昆图斯·米努基乌斯·鲁富斯(他已从市政官任上当选为裁判官)完整地重演了三次。
et Iovis epulum fuit ludorum causa.
此外,由于竞技会的原因,还举行了朱庇特的宴会。