§31.22.1magna victoria laetaque Romae fuit.
这是一场重大的胜利,在罗马引起了巨大的喜悦。
§31.22.2litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est.
随着信件的送达,元老院决定举行三天谢神祭。
Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium ingens illata est.
罗马人和同盟兵在此役中约有两千人阵亡,其中绝大多数属于右翼,而右翼在敌人的第一波冲锋中承受了巨大的冲击。
§31.22.3quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
尽管这场战争在法务官手下已近乎结束,但执政官盖乌斯·奥雷利乌斯在办完必须在罗马处理的事务后,也出发前往高卢,并从法务官手中接管了获胜的军队。
§31.22.4consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.
另一位执政官在秋天将尽时抵达行省,在阿波罗尼亚附近越冬。
§31.22.5ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant.
盖乌斯·克劳狄乌斯以及正如前文所述被派往雅典的罗马三列桨战船(它们来自在科尔库拉上岸搁置的舰队),当它们抵达比雷埃夫斯港时,给那些已经丧失了斗志的同盟者带来了极大的希望。
§31.22.6nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, §31.22.7et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se audebant.
因为一方面,以往常从科林斯出发、经由梅加拉对田野进行的陆路侵袭不再发生,另一方面,以往不仅让海洋变得危险、甚至让雅典人的所有沿海田野都动荡不安的来自哈尔基斯的盗匪船只,此时不仅不敢越过苏尼翁角,甚至不敢将自己置于欧里普斯海峡之外的公海中。
§31.22.8supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
此外又有三艘罗得岛的四列桨战船前来增援,另外还有三艘雅典的无甲板船,是为保护沿海田野而准备的。
hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.
尽管克劳狄乌斯认为,如果能用这支舰队保护雅典的城市和田野,在目前就已经足够了,但运气却向他提供了一个建立更大功勋的机会。