Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §31.17.1-31.17.11

阿卑多斯人的殊死抵抗与投降

第 1044 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿卑多斯人因菲力要求无条件投降而陷入绝望,誓言集体自杀并实施焦土政策,展开了极其惨烈的抵抗。然而在激战之后,幸存的领导者最终选择向菲力投降。

§31.17.1Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntis aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant; §31.17.2postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
阿卑多斯人起初通过沿城墙部署的射击武器,不仅阻止了从陆路走近的人,还使船只的停泊地对敌人而言变得十分危险;后来,当城墙的一部分已被摧毁成废墟,且通过坑道已经推进到在内侧匆忙筑起的对峙之墙时,他们派使者前往国王那里,商讨献城的条件。
§31.17.3paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
然而,他们交涉的条件是:允许罗得斯人的四列桨战船连同水兵以及阿塔罗斯的守备队撤走,并且他们自己可以每人仅带一件衣服离开城市。
§31.17.4quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, §31.17.5ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnis in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, §31.17.6aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in navis Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
当菲力对他们回复说,除非他们无条件交出一切,否则不会有任何和平的解决办法时,这一被传回的使团答复由于混合了愤怒与绝望,极大地激发了人们的怒火,以至于他们陷入了萨贡托式的狂热,下令将所有的已婚妇女关在狄安娜神庙中,将自由市民的男孩和处女、甚至婴儿连同他们的乳母关在体育馆内,将金银运至广场,将贵重的衣物投入港口内的罗得斯和库齐科斯船只中,将神官们和祭品带来,并将祭坛安置在中央。
§31.17.7ibi delecti primum, qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque, §31.17.8quae in navibus esset, in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent; §31.17.9id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti; §31.17.10tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum.
在那里,首先选出了一些人,他们一旦看到在被毁城墙前战斗的己方战线被歼灭,就必须立即杀死妻子和孩子,并将金银以及衣物—— 即那些在船上的东西——扔进海里,并在尽可能多的地方向公共和私人的房屋放火;在神官们引导宣读诅咒誓言的情况下,他们被誓言强制要求必须执行这一凶行;随后,适龄服兵役者宣誓,除了作为胜利者外,绝不活着离开战场。
hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
他们心中牢记神明,战斗得如此顽强,以至于当夜幕即将中断战斗时,反而是国王因畏惧他们的狂热而首先退出了战斗。
§31.17.11principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
被委以这一凶行中更可怕部分的领导者们,当看到只有少数人因伤痛和疲惫而从战斗中幸存下来时,在黎明时分派出了戴着神圣发带的神官们去向菲力献城。

词汇与语法注释

  1. 31.17.4nihil pacati — 形容词 pacatus(和平的、温和的)的中性单数属格,作为部分属格(partitive genitive)修饰代词 nihil,意为“任何和平的回答”。
  2. 31.17.4permittentibus — 现在分词 permittens 的复数与格,作名词性使用。它是动词 respondisset 的间接宾语,并与 nisi 一起表达条件(“除非是对那些无条件交出一切的人”)。
  3. 31.17.7delecti primum, qui — 主句的助动词 sunt 被省略(delecti primum [sunt])。由关系代词 qui 引导的关系从句中的动词(interficerent、deicerent、subicerent)为虚拟式未完成过去时,表示被选出之人的“目的”或“被赋予的职责”(即“应当去……的人”)。
  4. 31.17.9id se facinus perpetraturos... adacti — 主句动词 sunt 与不定式中的 esse 均被省略(id se facinus perpetraturos [esse]... iureiurando adacti [sunt])。adacti 是 adigere(强迫、约束)的完成分词。iureiurando adacti 意为“通过誓言被约束(去执行某事)”,其内容由“对格+不定式”结构表达。praeeuntibus... sacerdotibus 是夺格绝对结构,意为“在神官们的先导下”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §31.17.1-31.17.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:31.17.1-31.17.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。