§31.15.1in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum, §31.15.2de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis.
市民立即被召集开会,以便国王能当面陈述自己的要求;但随后,考虑到他的尊严,大家认为让他书面写下他认为合适的事务,比他本人在场,既要为提起自己对该城邦的恩惠而感到羞赧,又要因群众以过度的奉承加重其羞耻心的拥护和欢呼声而感到尴尬,要更为妥当。
§31.15.3in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum, §31.15.4quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: §31.15.5nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros.
而在送交大会并宣读的书信中,首先回顾了关于他对该城邦的恩惠,其次回顾了他对菲力所采取的行动,最后劝勉他们,在拥有他、拥有罗得斯人、以及在当时甚至还拥有罗马人作为盟友的时候,应当着手进行战争:并警告他们,如果当时迟疑不决,事后他们将徒然寻找那错过的机会。
Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus recuperatasque, remiserant.
接着,罗得斯人的使者得到了听取;他们的近期恩惠是送还了雅典人的四艘战船,这些船最近被马其顿人俘获,后被他们夺回。
itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum.
因此,大家以极大的一致决议对菲力开战。
§31.15.6honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti.
首先向阿塔罗斯国王,随后也向罗得斯人致以了过分的荣誉。
tum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, §31.15.7civitasque Rhodiis data, quem ad modum Rhodii prius Atheniensibus dederant.
当时首次提及增加一个被称为“阿塔里斯”的部落,以加入原有的十个古老部落,并且罗得斯人因其勇敢而被赠予金冠,罗得斯人也被授予了市民权,正如罗得斯人先前曾将此权利授予雅典人一样。
§31.15.8secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.
此后,阿塔罗斯国王退回到埃伊纳的舰队中;罗得斯人从埃伊纳航行到ケア岛,再经由诸岛航行到罗得斯,将除安德罗斯、帕罗斯和キュトノス(因驻有马其顿守卫部队)之外的所有岛屿都接纳进同盟。
§31.15.9Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere.
派往埃托利亚的信使以及从那里期待的使者,让在埃伊纳的阿塔罗斯在一段时间内无所作为。
§31.15.10sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, §31.15.11patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.
但是他无法唤起他们拿起武器,因为他们满足于与菲力达成的任何形式的和平;而他本人和罗得斯人,本可以通过紧逼菲力而获得亲手解放希腊的辉煌头衔,却通过纵容他再次渡过赫勒斯蓬特并占领色雷斯的有利地点集结力量,从而滋养了战争,并将进行并完成这一战功的荣耀让给了罗马人。