Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.7.1-30.7.13

迦太基元老院的争论与西法克斯坚持主战

第 988 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在哈斯德鲁巴逃亡及罗马人接管邻近城市后,迦太基元老院就求和还是继续抗战展开辩论。最终,在受妻子恳求的西法克斯的支持以及新佣兵抵达的鼓舞下,主战派取得了胜利。

§30.7.1Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit.
哈斯德鲁巴在逃亡中与少数非洲人一起前往最近的城市,所有幸存的人也都尾随着统帅的足迹聚集到了那里;随后,由于担心自己会被引渡给西庇阿,他离开了那座城市。
§30.7.2mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum.
不久,罗马人经由敞开的城门被接纳进该城;由于他们自愿屈服于罗马的统治,因而未发生任何敌对行为。
duae subinde urbes captae direptaeque; ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est.
随后两座城市被攻克并遭洗劫;这些战利品以及在营地被焚时从火中抢救出来的财物,都被分给了士兵。
§30.7.3Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.
西法克斯在距离该处大约八英里的一处坚固据点驻扎下来;哈斯德鲁巴则赶往迦太基,以免人们因对近期惨败的恐惧而采取过于妥协的决议。
§30.7.4quo tantus primo terror est adlatus, ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum.
他的到来起初带来了极大的恐慌,以至于人们认为西庇阿会放弃乌提卡,转而立即围攻迦太基。
§30.7.5senatum itaque sufetes quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt.
因此,萨菲特斯(在他们那里拥有类似执政官的权力)召集了元老院。
§30.7.6ibi tribus sententiis certatum; est; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat: §30.7.7reparandum exercitum Syphacemque hortandum, ne bello absisteret, censebat.
会上三种意见争论不休:其一决议向西庇阿派遣使者求和;其二主张召回汉尼拔,以保护祖国免受毁灭性战争的伤害;其三则是展现出罗马人在逆境中的坚韧:该主张认为应当整军经武,并劝说西法克斯不要退出战争。
haec sententia, quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant, vicit.
由于哈斯德鲁巴在场,且巴卡派的所有党羽都更倾向于战争,这一意见最终占了上风。
§30.7.8inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans, §30.7.9ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret.
自此,城市和乡村开始进行征兵,并向西法克斯派出了使者。 而西法克斯本人也在竭尽全力重整军备,因为他的妻子已然发挥了影响力——不再像以前那样通过对情人的心足够有力的甜言蜜语,而是通过祈求和哀怜,满面泪水地恳求,恳求他不要背叛她的父亲和祖国,也不要容许迦太基被烧毁了营地的同样大火所吞噬。
§30.7.10spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.
使者们还带来了一个适时出现的希望:由他们的征兵官在西班牙招募的四千名优秀的凯尔特伊比利亚青年,在名为奥巴的城市附近与他们会合,且哈斯德鲁巴不久也将率领一支绝不容小觑的部队抵达。
§30.7.11igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum; §30.7.12scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur.
因此,他不仅对使者们给予了友善的答复,还向他们展示了大批粗鄙的努米底亚乡民,他在那几天里刚给这些人分发了武器和马匹,并断言自己将动员王国内所有的青年;他宣称,自己深知那场惨败是由于火灾而非战斗造成的;在战争中处于劣势的,应当是那些在武器交锋中被击败的人。
§30.7.13haec legatis responsa; et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt.
这就是给使者们的答复;几天后,哈斯德鲁巴和西法克斯再次合兵。
is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.
这整支军队大约有三万武装士兵。

词汇与语法注释

  1. §30.7.1metu deinde, ne dederetur Scipioni — 伴随虚拟语气(不完成过去时 `dederetur`)的 `ne` 从句同格地起到了补充说明表示担忧或恐惧的名词 `metu` 的作用(意为“由于担心……被移交”)。
  2. §30.7.4quo tantus primo terror est adlatus — 关系副词 `quo`(向何处、到那里)在此处作为连接性副词,指代前句中的 `Carthaginem`,意为“到那里(因哈斯德鲁巴的到来给迦太基带来……)”。
  3. §30.7.6tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat — `Romanae ... constantiae` 是属格的叙述用法(意为“是属于……的特征”或“……的特质”),表明第三种意见符合罗马人在逆境中所展现的坚毅品质。
  4. §30.7.8cum uxor non iam ut ante blanditiis ... sed precibus et misericordia valuisset — 连词 `cum` 表示原因(“由于”),引导虚拟语气过去完成时 `valuisset`,用以解释主句中分词 `reparantem` 所表达的西法克斯行动的背景与原因。
  5. §30.7.10quattuor milia Celtiberorum ... sibi occurrisse — 这是由主动词 `adferebant`(他们带来/传达)所引导的间接引语中的“对格通格不定式”结构(包括 `sibi occurrisse` 和 `Hasdrubalem ... adfore`)。不定式 `occurrisse` 的逻辑主语是宾格的 `quattuor milia`。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.7.1-30.7.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.7.1-30.7.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。