§30.42.1tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum.
随后讨论了腓力和迦太基人使节的事宜。
§30.42.2priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit, partim purgantium, quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, §30.42.3sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, partim postulantium,
决定首先引入马其顿人;他们的言辞各有不同,一部分人在为罗马派往国王处的使节所抱怨的关于掠夺盟友的事进行辩解,一部分人反过来指责罗马人民的盟友,但更为激烈地指责马尔库斯·阿雷利乌斯,他们说在派往国王的三个使节中,他在进行征兵后留了下来,违反条约用战争挑衅他们,并经常与他们的将领交战。
§30.42.4ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur.
另一部分人则要求,将那些在汉尼拔手下当雇佣兵、当时被捕并关在锁链中的马其顿人及其首领索帕特尔归还给他们。
§30.42.5adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; §30.42.6finibus sociorum non excessisse, dedisse operam, ne impune in agros eorum populatores transcenderent.
对此,由阿雷利乌斯为此目的特意从马其顿派来的马尔库斯·富里乌斯辩论道,阿雷利乌斯被留下来,是为了防止罗马人民的盟友因饱受掠夺、在暴力和不义之下倒向国王;他没有越过盟友的国境,并努力不让掠夺者免受惩罚地侵入他们的田地。
Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio.
他指出,索帕特尔是国王的亲信和亲属;他最近带着四千名马其顿士兵和资金被派往非洲,以协助汉尼拔和迦太基人。
§30.42.7de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile responsum tulerunt: §30.42.8bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum.
当被问及这些事情的马其顿人回答含糊时,他们自己绝没有得到类似的回答:国王正在寻求战争,如果他继续下去,不久就会找到它。
dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit.
条约被他双重违反,既因为他对罗马人民的盟友施加不义并以战争和武器进行挑衅,又因为他以援助和资金帮助敌人。
§30.42.9et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint, hostium numero in vinclis habeat, §30.42.10et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
普布利乌斯·西庇阿被认为是正确且按秩序行事,并且正在如此行事,因为他将那些对罗马人民动用武器而被捕的人作为敌人关在锁链中,而马尔库斯·阿雷利乌斯是在为国家利益行事,这让元老院感到高兴,因为当他不能通过条约的权利保护罗马人民的盟友时,他用武器来保护他们。
§30.42.11cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque conspectis — nam longe primi civitatis erant — tum pro se quisque dicere vere de pace agi.
随着马其顿人带着这番如此严厉的回答被遣走,迦太基使节被召见;看到他们的年龄和尊严——因为他们显然是城邦中首屈一指的人物——当时人人都在议论,和平谈判真的是在进行了。
§30.42.12insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat — Haedum populares cognomine appellabant — pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae.
然而,在其他人中引人注目的是哈斯德鲁巴——同胞们用绰号称他为“海杜斯”——他一直是和平的倡导者,反对巴卡派。
§30.42.13eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.
因此,当他将战争的罪责从国家转移到少数人的贪婪身上时,他在当时拥有了更多的威望。
§30.42.14qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; §30.42.15si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones, quas tunc peterent.
他运用了多样的辩词,时而通过辩解罪行,时而通过承认某些事情,以免那些厚颜无耻地否定确凿事实的人更难获得宽恕,时而也劝告元老院议员们在顺境中要谦逊和适度;他说,如果迦太基人听从了他和汉诺的话,并愿意利用时机,他们本可以给出他们当时所寻求的和平条件。
raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; §30.42.16populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit.
好运与理智很少同时赋予人类;罗马人民之所以无敌,是因为他们在顺境中记住要保持明智和深思熟虑。
et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret.
而且,如果他们有其他做法,那确实是令人惊奇的。
§30.42.17ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse, §30.42.18— ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter Carthaginis moenia; §30.42.19his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit,
那些对新获得的好运感到不习惯的人,因狂妄而无法自制地陷入疯狂;对罗马人民来说,胜利带来的喜悦是习以为常且现在几乎陈旧的,而且他们通过宽恕被征服者,几乎比通过征服更扩大了帝国, ——其他人的言辞更为悲惨,他们讲述了迦太基人的处境从多么巨大的财富跌落到何种地步:对于那些不久前还用武器保持了几乎整个世界的人来说,除了迦太基的城墙之外,什么也没有留下;封闭在这些城墙中的他们,在陆地和海上都看不到任何属于自己权利范围内的东西;即使是城市本身和家神,他们也只能在罗马人民不希望在其中也施加暴虐的情况下(此外已无更甚之处)才能保有。
§30.42.20saevire populus Romanus velit cum flecti misericordia patres appareret, senatorem unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, per quos deos foedus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent;
当看到议员们似乎被同情心所打动时,据说一位对迦太基人的背信义怀有敌意的元老院议员大声喊道,既然他们欺骗了之前与之缔结条约的神明,他们现在打算凭着哪些神明来缔结条约呢?
§30.42.21“per eosdem” inquit Hasdrubal, “quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.
“凭着同样的神明,”哈斯德鲁巴说,“因为他们对违反条约的人是如此敌视。
”
”