Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §30.40.1-30.40.16

胜利的喜讯与关于非洲管辖权的争论

第 1022 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着来自非洲的使节抵达并报告扎马战役的胜利,罗马城内举行了感恩仪式。新任执政官选出后,围绕伦图卢斯对非洲属州的强烈渴望引发了争论,元老院最终通过决议,将有关指挥权及缔结和平的选择权交由罗马公民投票决定。

§30.40.1legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est.
当来自非洲的罗马和迦太基使节抵达罗马时,元老院在贝罗娜神庙召开。
§30.40.2ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, §30.40.3adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum.
在那里,当卢基乌斯·温图里乌斯·菲洛向无比喜悦的元老们报告说,与汉尼拔进行了一场对迦太基人而言是决定性的最后一战,并终于结束了这场悲惨的战争时,他补充说,西法克斯之子维尔米纳也被彻底击败了——这对于一项伟大的功绩来说,只是一个微小的补充。
in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo inpertire.
随后,他被命令前往公民大会,向民众分享这一喜悦。
§30.40.4tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa, supplicationesque in triduum decretae.
于是,城内的所有神庙都向谢恩者开放,并议决了为期三天的祈祷。
legatis Carthaginiensium et Philippi regis — nam ii quoque venerant — petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
对于迦太基人和腓力国王的使节(因为他们也已抵达)请求赐予元老院谒见机会的要求,独裁官根据元老们的命令答复说,新任执政官将给予他们谒见机会。
comitia inde habita.
随后举行了选举。
§30.40.5creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus;
格奈乌斯·康奈利乌斯·伦图卢斯和普布利乌斯·埃利乌斯·派图斯当选为执政官。
praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus.
法官方面,马尔库斯·尤尼乌斯·佩努斯抽签获得城市法官职位,马尔库斯·瓦莱里乌斯·法尔托获得布鲁提乌姆,马尔库斯·法比乌斯·布特奥获得撒丁,普布利乌斯·埃利乌斯·图贝罗获得西西里。
§30.40.6de provinciis consulum nihil ante placebat agi, quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.
关于执政官的属州,元老院决定在听取腓力国王和迦太基使节的陈述之前,不作任何处理;因为他们在心中已经预见到了一场战争的结束和另一场战争的开始。
§30.40.7Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli a se consule gloriam petens.
执政官格奈乌斯·伦图卢斯对非洲属州充满了强烈的渴望:如果还有战争,他渴望获得轻易的胜利;如果战争已经结束,他则渴望获得在自己任执政官期间结束如此伟大战事的光荣。
§30.40.8negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.
因此,他声称在非洲属州议决给他之前,他不会允许处理任何政务。 他的同僚,一位温和且睿智的人,对此表示让步,因为他看出与西庇阿争夺这份光荣,除了是不公平之外,对我而言也是不相称的。
§30.40.9Q. Minucius Thermus et M’. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant; §30.40.10ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse.
平民护民官昆图斯·米努基乌斯·塞尔穆斯和马尼乌斯·阿基利乌斯·格拉布里奥说,格奈乌斯·康奈利乌斯正在企图做前一年执政官提贝里乌斯·克劳狄乌斯企图做却无果的事;根据元老们的权威,已经向民众提出了关于他们希望谁在非洲拥有指挥权的提案,而所有的三十五个部落都已议决将该指挥权授予普布利乌斯·西庇阿。
multis contentionibus §30.40.11et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent.
经过多次争论,无论是在元老院还是在民众面前,这件事最终被引导到了由他们交由元老院决定的地步。
patres igitur iurati — §30.40.12ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret; §30.40.13si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; §30.40.14consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; §30.40.15si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.
于是,选了誓的元老们—— 因为那是之前协商好的——议决:执政官们应当通过相互协商或抽签来分配属州,决定谁获得意大利,谁获得由五十艘船只组成的舰队;分得舰队的人应当航行至西西里;如果无法与迦太基人达成和平,他应当渡海前往非洲;执政官在海上主持军事,而西庇阿在陆上以其至今所拥有的同等指挥权主持军事;如果和平条件达成一致,平民护民官应当向民众提案,决定是命令执政官还是普布利乌斯·西庇阿来缔结和平,以及如果必须从非洲撤回获胜的军队,命令谁来撤回;如果他们命令通过普布利乌斯·西庇阿缔结和平并由其撤回军队,执政官便不得从西西里渡海前往非洲。
§30.40.16alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.
分得意大利的另一位执政官应当从法官马尔库斯·塞克斯蒂乌斯处接受两个军团。

词汇与语法注释

  1. 30.40.2pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna — 'pugnatum ... esse' 为无人称被动语态。'suprema Carthaginiensibus pugna' 为夺格名词短语,可用作时间夺格(“在对迦太基人而言是决定性的最后一战中”)或手段夺格。
  2. 30.40.3quae parva bene gestae rei accessio erat — 关系代词 'quae' 为阴性单数主格。其先行词可以是指“维尔米纳被击败”这一事件('Verminam devictum'),也可以是专有名词 'Verminam'(阳性),但由于受到表语名词 'accessio'(阴性)的影响而发生了性一致的同化(attraction)。
  3. 30.40.8negare — 历史不定式(infinitivus historicus),作为主句的谓语动词,起未完成过去直说法的表达作用。主语是前一句中的 'Cn. Lentulus'。
  4. 30.40.11eo deducta est, ut senatui permitterent — 副词 'eo'(到那里、到那点上)后接表示结果或内容的 'ut' 从句。'permitterent' 的主语是参与争论的当事各方(执政官、护民官或全体民众)。
  5. 30.40.12conpararent — 由元老院决议(censuerunt)引入的 'ut'(uti)从句中的虚拟语气(conpararent, haberet, navigaret等)表示间接命令。在随后的章节(§30.40.13-16)中,虚拟语气(traiceret, gereret, rogarent, acciperet)继续并列使用,以说明决议的具体决定事项。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §30.40.1-30.40.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.40.1-30.40.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。