§29.26.1multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solum — nec id mirum, praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant —, sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; §29.26.2quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio tum traiciebat; §29.26.3nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum travexit.
许多罗马舰队曾从西西里以及那同一个港口出发;然而,不仅在这场战争中——这并不奇怪,因为大多数舰队出发仅仅是为了抢劫——,甚至在之前的战争中,也没有任何一次出发具有如此壮观的场面;虽然,如果人们按规模来评估这些舰队,以前曾有两位执政官各自率领两支军队渡海,而且那些舰队中的战船数量,几乎与西庇阿当时用来渡海的运输船数量一样多;因为除了四十艘战船外,他用大约四百艘运输船运送了军队。
§29.26.4sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant, §29.26.5et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos, §29.26.6simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.
但是,这第二场仅次于前一次战争的战争在罗马人看来更加残酷,这既是因为战争是在意大利本土进行的,也是因为有如此多军队连同其将领同时被歼灭的巨大屠杀造成了这一结果,并且将领西庇阿,因其英勇的事迹以及自身某种巨大的好运而声名显赫、荣光倍增,吸引了人们的注意力,与此同时,渡海这一构想本身在这场战争中是以往任何将领都未曾尝试过的,因为他已经公开宣布,自己渡海是为了将汉尼拔引出意大利、转移战场,并在非洲结束战争。
§29.26.7concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem provinciae M. Pomponium secutae fuerant; §29.26.8ad hoc legiones, quae in Sicilia relinquebantur, ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
不仅是莉莉贝乌姆的居民,西西里所有使节团的所有人群也都聚集到港口观看这一奇观,他们聚集在此既是为了尽礼仪之责送别西庇阿,也是随同该行省的大法官马尔库斯·蓬波尼乌斯而来的;此外,留在西西里的军团也走上前去送别他们的战友;不仅是陆地上眺望的人们把舰队视为奇观,周围所有挤满人群的陆地,对于航行的人们来说也是一大奇观。