§29.22.1Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit.
在他们来到叙拉古时,西庇阿为他们准备了事实而非言辞来为自己辩白。
exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.
他下令全体军队在此集结,舰队做好准备,仿佛当天就要与迦太基人在陆地和海上决一死战。
§29.22.2quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit;
在他们抵达的当天,西庇阿热情地款待了他们;第二天,他向他们展示了陆军和海军,不仅让他们看到整齐的队列,还展示了士兵们进行演习的场景,同时舰队也在港口内进行了模拟海战。
§29.22.3tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti;
随后,法官和使节们被引导去参观兵器库、粮仓以及其他战争物资。
§29.22.4tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,
无论是对个别事物还是对整体,他们都产生了极大的赞叹,以至于他们完全相信,只有在那位统帅和那支军队的领导下,迦太基人民才能被战胜,此外别无他法。
§29.22.5iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
他们命令他横渡海洋(愿神明保佑一切顺利),并尽早使罗马人民实现他们在所有百人队选举他为第一执政官之日所怀有的希望。
§29.22.6adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
于是,他们带着极其喜悦的心情离开,仿佛他们是要回罗马宣告胜利,而不仅仅是宣告宏伟的战争准备。
§29.22.7Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi.
普莱米尼乌斯和那些与他同案的人一到达罗马,就立即被投入监狱。
ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;
起初,当他们被护民官带到人民面前时,由于人们的心灵早已被洛克里人的惨剧所占据,他们没有得到任何同情。
§29.22.8postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.
后来,随着他们被更频繁地带出来,人们的怨恨逐渐淡化,怒气也平息了,普莱米尼乌斯本人的凄惨形象以及对缺席的西庇阿的记忆,在平民中为他们赢得了同情。
§29.22.9mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur.
然而,在人民对他进行审判完毕之前,他就死在了狱中。
§29.22.10hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis, quos Romae Africanus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.
关于这个普莱米尼乌斯,克洛狄乌斯·利奇努斯在《罗马史》第三卷中记载,在阿非利加努斯第二次担任执政官而在罗马举办誓愿竞技会时,他曾企图通过他用金钱收买的某些人,在城中多处放火,以便获得破狱逃跑的机会;随后阴谋败露,根据元老院的决议,他被移送到了图里亚努姆。
§29.22.11de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur, §29.22.12ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret, quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.
至于西庇阿,除元老院外,其他地方均未对此事进行讨论。 在元老院中,所有的使节和护民官都竭力赞美舰队、军队和统帅,促使元老院决议应尽早横渡至非洲,并允许西庇阿从西西里的军队中自行选择带哪些人前往非洲,留下哪些人作为属州守备队。