§29.12.1Neglectae eo biennio res in Graecia erant.
在那两年里,希腊的事务被搁置了。
itaque Philippus Aetolos desertos ab Romano, cui uni fidebant, auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem.
因此,腓力迫使那些被他们唯一信任的罗马援助所抛弃的埃托利亚人,按照他所期望的条件,乞求并达成了和约。
§29.12.2quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.
如果他没有竭尽全力迅速完成此事,那么在彼仍与埃托利亚人交战时,作为苏尔皮基乌斯的指挥权继承者,率领一万步兵、一千骑兵和三十五艘带冲角战船(这对援助盟友而言是一股不小的力量)被派来的前执政官普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯,本已将他击溃。
§29.12.3vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari.
和平刚刚达成,国王就收到消息称,罗马人已抵达迪拉基乌姆,且帕尔提尼人及其他邻近部落因期望改变现状而发生动摇,迪马鲁姆正遭到围攻。
§29.12.4eo se verterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent.
罗马人因愤怒于埃托利亚人未经他们授权且违反条约与国王媾和,便从原先受命前往援助埃托利亚人的行动中,转向了那里。
§29.12.5ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam.
腓力听到这些消息后,为了防止邻近部落和人民中发生更大的动乱,急行军赶往塞姆普罗尼乌斯所撤退的阿波罗尼亚,同时派副将莱托里乌斯率领部分军队和十五艘船只前往埃托利亚,以视察局势并在可能的情况下破坏和平。
§29.12.6Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit;
腓力蹂躏了阿波罗尼亚人的田野,并将军队逼近城下,向罗马人提供了交战的机会。
§29.12.7quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum * se recepit.
当看到对方保持安静、仅守卫城墙时,国王深知自己兵力不足以围攻该城,且由于他同样渴望与罗马人达成和平(如果可能的话,否则就达成停战协定,如同与埃托利亚人那样),他便退回自己的王国,未因新的冲突而进一步激化仇恨。
§29.12.8per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, §29.12.9satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset.
大致在同一时期,厌倦了持久战争的伊庇鲁斯人,在首先试探了罗马人的意向之后,派使者前往腓力处商讨共同和平的事宜,他们声明,如果他能与罗马将军普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯进行会谈,他们完全相信和平将会达成。
§29.12.10facile impetratum — neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus —, ut in Epirum transiret.
这一请求轻易得到了允准——因为国王本人的意愿也并不排斥——让他渡海前往伊庇鲁斯。
§29.12.11Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur.
腓尼基是伊庇鲁斯的一座城市;在那里,国王先与伊庇鲁斯的行政长官阿埃罗普斯、德尔达斯和腓力会谈,随后与普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯会晤。
§29.12.12adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum.
阿塔马尼亚国王阿米南德及伊庇鲁斯和阿卡纳尼亚的其他官员出席了会谈。
primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent darentque eam Epirotis veniam.
行政长官腓力率先发言,并同时恳求国王和罗马将军结束战争,给伊庇鲁斯人以这一宽恕。
§29.12.13P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet.
普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯提出了和平条件:帕尔提尼、迪马鲁姆、巴尔古鲁姆和欧根尼乌姆归罗马人所有;至于阿廷塔尼亚,如果在派使者前往罗马后,从元老院获得了准许,则归入马其顿。
§29.12.14in has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses.
当和平在这些条件下达成时,由国王一方列入条约的有比提尼亚国王普鲁西亚斯、阿开亚人、波奥蒂亚人、色萨利人、阿卡纳尼亚人、伊庇鲁斯人;由罗马一方列入的有伊利乌姆人、阿塔罗斯国王、普莱乌拉托斯、拉刻代蒙人的僭主纳比斯、埃利斯人、麦塞尼亚人、雅典娜人。
§29.12.15haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet.
这些条款被记录并签字盖章,并达成了为期两个月的停战,直到使者被派往罗马,以便人民命令在这些条件下缔结和平。
§29.12.16iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant.
所有的部落都投了赞成票,因为随着战争转向非洲,他们希望眼下能免除所有其他的战争。
P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.
普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯在和平达成后,启程返回罗马以就任执政官。