Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §28.9.1-28.9.20

利维乌斯与克劳狄乌斯的联合凯旋式

第 906 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官利维乌斯和克劳狄乌斯返回罗马并联合举行凯旋式,市民对功勋卓著的克劳狄乌斯·尼禄给予了尤为热烈的赞美。

§28.9.1extremo aestatis eius, qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum missus nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, §28.9.2patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt.
在希腊发生这些事情的那个夏天结束时,当执政官马尔库斯·利维乌斯派遣的使节昆图斯·法比乌斯·马克西姆斯向罗马元老院报告,执政官相信卢基乌斯·波尔基乌斯及其军团对于高卢属州而言已是足够的防卫力量,自己可以从那里撤离,且执政官的军队也可以被带回时,元老院议员们不仅命令马尔库斯·利维乌斯返回城市,还命令他的同僚盖乌斯·克劳狄乌斯也一同返回。
§28.9.3id modo in decreto interfuit, quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt.
决议中仅有的区别在于,他们命令利维乌斯的军队撤回,而让对抗汉尼拔的尼禄的军团留在属州。
§28.9.4inter consules ita per litteras convenit ut quem ad modum uno animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; §28.9.5Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus.
执政官们通过书信达成协议,正如他们曾以一意治国那样,尽管他们来自不同的地区,也应当在同一时间抵达城市;其中先到达普莱内斯特的人被命令在当地等待其同僚。
forte ita evenit, ut eodem die ambo Praeneste venirent.
凑巧的是,两人在同一天抵达了普莱内斯特。
inde praemisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.
随后他们提前发出布告,要求全体元老院议员于三天后在贝洛纳神殿集会,接着他们在全体民众倾城出迎的情况下接近了城市。
§28.9.6non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset.
环绕在周围的众人不仅向他们致敬,而且人人渴望亲手抚摸执政官们获胜的右手,有的人表示祝贺,有的人则感谢由于他们的努力而使国家安然无恙。
§28.9.7in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea, §28.9.8quae postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; §28.9.9et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, §28.9.10quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.
在元老院中,当他们按照所有统帅的惯例陈述了自己的事绩之后,请求因国家得到勇敢且成功地治理而向不朽的神明表示敬意,并允许他们自己以凯旋仪式进入城市时,议员们回答说,他们确实通过了这些决议,即他们所请求的事项,首先理所应当地归功于神明,其次仅次于神明,归功于执政官们的功绩;在以两人的名义通过了祈祷祭并为每人决定了凯旋式之后,他们之间达成了协议,免得既然他们曾以共同的意志进行战争,却要把凯旋式分开,因此协定:由于战绩是在马尔库斯·利维乌斯的属州内取得的,且在战斗发生的那天,恰好是在他的神卜权之下,而且利维乌斯的军队已经撤回并来到了罗马,而尼禄的军队无法从属州撤回,因此马尔库斯·利维乌斯乘着四马战车进入城市,士兵们紧随其后,而盖乌斯·克劳狄乌斯则骑着马,在没有士兵随行的情况下进城。
§28.9.11ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam auxit.
这样联合举行的凯旋式,既增加了两人的光荣,更增加了他的光荣——他在功绩上超越同僚多少,就在荣誉上向同僚让步了多少。
§28.9.12illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset: §28.9.13ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos duces, duos exercitus hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse.
人们议论说,那位骑者在六天的时间里穿过了意大利的整个长度,并且就在汉尼拔还以为他在阿普里亚与其对峙设营的那一天,他已经在高卢与哈斯德鲁拔交锋作战了;就这样,一位执政官为了意大利的两端,对抗了两位将领和两支军队,在此处贡献了他的智谋,在彼处奉献了他的身躯。
§28.9.14nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque extinctum esse?
仅凭尼禄的名号就足以将汉尼拔牵制在营地里;而哈斯德鲁拔除了因为他的到来,还因为其他什么原因而被压倒并消灭呢?
§28.9.15itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore.
“因此,如果愿意,让另一位执政官乘着多匹马牵引的战车高高在上地行进吧;真正的凯旋式是由一匹单马在城中行进的,而尼禄,即使他徒步走来,也将因在这场战争中所赢得的光荣或在这场凯旋式中被轻视的光荣而令人永远铭记。
hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt.
”目睹者的这些议论一直伴随着尼禄,直到他登上卡皮托利乌姆。
§28.9.16pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris.
他们向国库缴纳了三百万塞斯特尔提乌斯和八万阿斯铜币。
§28.9.17militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset.
马尔库斯·利维乌斯给士兵们每人分发了五十六个阿斯;盖乌斯·克劳狄乌斯则承诺在返回军队后,给缺席的士兵们同等数额的赏金。
§28.9.18notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata,
人们注意到,那一天对盖乌斯·克劳狄乌斯的军中戏谑歌谣,比对士兵们自己的执政官还要多。
§28.9.19equites L. Veturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem, ut eos consules in proxumum annum crearent; §28.9.20adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die in contione, quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent, commemorantes.
骑兵们对使节卢基乌斯·维图里乌斯和昆图斯·凯基利乌斯赞不绝口,并敦促平民在来年选举他们为执政官;执政官们第二天在群众大会上,通过提及他们如何得到了特别是这两位使节勇敢而忠实的协助,将自己的权威加在骑兵们的优先投票权之上。

词汇与语法注释

  1. §28.9.1consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse — 间接引语中的多重不定式结构。作为 `nuntiasset` 宾语的对格通格不定式短语的谓语动词是 `credere`,其主语为 `consulem`(即利维乌斯)。而 `credere` 的宾语内容又是另一个嵌套的对格通格不定式短语 `L. Porcium... esse`(波尔基乌斯是……)。此处 `satis` 用作中性名词,充当 `esse` 的表语,并带有名词性属格(部分属格)`praesidii`,意为“足够的防卫力量”。
  2. §28.9.7se vero ea, quae postularent, decernere patres... responderunt — 主句结构为 `patres responderunt`(议员们回答说)。表示其回答内容的间接引语不定式短语 `se... decernere ea` 被置于前面,关系从句 `quae postularent` 修饰 `ea`。代词 `se` 是指代主句主语 `patres` 的反身代词,作不定式 `decernere` 的逻辑主语(对格)。
  3. §28.9.11quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat — 使用关联词 `quantum... tantum`(……多少,就……多少)的比较结构。意为“他(克劳狄乌斯·尼禄)在功绩(`merito`,关系夺格)上超越同僚多少,就在荣誉(`honore`,关系夺格)上向同僚(`conlegae`,与格)让步了多少”。这一对比旨在强调,尽管尼禄的功勋大于利维乌斯,但他却在凯旋式的仪式荣誉上作出了让步。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §28.9.1-28.9.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.9.1-28.9.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。