§28.46.1profectus in Siciliam est triginta navibus longis voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis.
スキピオは30隻の軍船を率い、およそ7000人の志願兵を船に乗せてシキリアへ出発した。
§28.46.2et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit.
また、P・リキニウスはブルッティウムにある2つの執政官軍のもとへ到着した。
§28.46.3ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat;
彼はそのうち、執政官L・ウェトゥリウスが率いていた軍団を自らのために選び、メテッルスには、それまで彼が指揮していた軍団をそのまま指揮することを許した。
Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit.
彼(メテッルス)の命令に慣れている兵たちとなら、より容易に軍事行動を指揮するであろうと考えたからである。
§28.46.4et praetores diversi in provincias profecti.
法務官たちもそれぞれ自らの属州へ出発した。
et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi,
また、戦争のための資金が不足していたため、財務官たちはギリシア堀から海に至るカンパニア領の地域を売却するよう命じられた。
§28.46.5indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.
カンパニア市民の土地であったものがローマ市民の公有地となるよう、密告も許可され、密告者には、密告された土地の価格の10分の1が報酬として定められた。
§28.46.6et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.
都市法務官Cn・セルウィリウスには、カンパニア市民たちが、元老院議決に基づいてそれぞれ居住を許された場所に居住するように取り計らい、それ以外の場所に居住する者たちを処罰する任務が与えられた。
§28.46.7eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, §28.46.8duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit.
同じ夏、ハミルカルの子マゴは、冬営していた小バレアレス諸島から、選抜された若者を艦隊に乗せ、約30隻の有嘴船と多くの輸送船でイタリアへ、1万2000人の歩兵と、およそ2000人の騎兵を渡海させ、沿岸を警備する守備隊がいなかったため、不意の到来によってゲヌアを占領した。
inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.
そこから、アルプスのリグリア人の海岸へと、そこで何らかの反乱を起こさせることができるか試すために艦隊を寄せた。
§28.46.9Ingauni — Ligurum ea gens est — bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis.
インガウニ族(これはリグリア人の一氏族である)は、当時、山地民のエパンテリイ族と戦争を行っていた。
§28.46.10igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, §28.46.11ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
それゆえ、このカルタゴ人はアルプスの町サウォに戦利品を置き、10隻の軍船を守備隊として停泊させて残し、他の船は、スキピオが渡海するつもりだという噂があったため、沿岸警備のためにカルタゴへ送ると、自身は、その好意を得ることを望んでいたインガウニ族と同盟を結び、山地民を攻撃し始めた。
et crescebat exercitus in dies, ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus.
彼の名の評判を聞いてガリア人が各地から集まってきたため、軍勢は日々増大していった。
§28.46.12ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.
この出来事がSp・ルクレティウスの書状によって知らされると、2年前にハスドルバルとその軍勢が壊滅したことを、もしそこから指揮官だけが変わった同等の別の戦争が起こるなら、無駄に喜んだことになってしまうのではないかという、非常に大きな懸念が元老院議員たちの間に燃え上がった。
§28.46.13itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet.
それゆえ彼らは、前執政官M・リウィウスにエトルリアから志願兵(奴隷兵)の軍勢をアリミヌムへ移動させるよう命じ、また法務官Cn・セルウィリウスには、もし国家の利益にかなうと判断するなら、ふさわしいと思われる者に命令権を与えて、2つの都市軍団をローマから出発させるよう命令を下した。
M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.
M・ウァレリウス・ラエウィヌスがこれらの軍団をアッレティウムへ率いた。
§28.46.14eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae.
同じ頃、約80隻のカルタゴの輸送船が、サルディニア周辺で、その属州を統治していたCn・オクタウィウスによって拿捕された。
eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit.
これらの船について、コエリウスは、ハンニバルに送る小麦や兵站が満載されていたと伝え、ウァレリウスは、エトルリアでの戦利品や、リグリアの山地民の捕虜をカルタゴへ運ぶ途中で拿捕されたと伝えている。
§28.46.15in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum.
ブルッティウムでは同年、記憶に値することはほとんど行われなかった。
pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.
疫病がローマ人とカルタゴ人の双方に等しい打撃を与えて蔓延していた。 ただし、カルタゴの軍勢は病気に加えて飢えにも苦しめられていた。
§28.46.16propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.
ハンニバルはラキニアのユノ神殿の近くで夏を過ごし、そこに、自らの数々の偉業を記した、カルタゴ文字とギリシア文字で刻まれた巨大な碑文を伴う祭壇を建立し、奉納した。