§28.37.1Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — haud procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa, mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, §28.37.2infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit; §28.37.3inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti Poeni tum eam incolebant — traiecit.
马戈回到加德斯,却被拒之门外,于是他将舰队驶向辛比伊(此处离加德斯不远),派遣使者并抱怨城门为何向他这位盟友和朋友关闭,而对方辩解称这是由于群众的涌入造成的,该群众因登船士兵掠夺了某些财物而十分愤怒;马戈将他们的苏菲特(这是迦太基人中的最高官职)和财务官诱至会谈处,并下令将他们鞭笞得皮开肉绽后钉在十字架上;随后,他乘船渡海前往皮蒂乌萨岛(距大陆约一百英里,当时有迦太基人居住于此)。
§28.37.4itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque data.
因此,舰队受到了非常和平的接待,不仅慷慨地提供了给养,还提供了青年和武器作为舰队的补充。
quorum fiducia Poenus in Baliares insulas — quinquaginta inde milia absunt — tramisit.
凭着对这些的信任,这位迦太基人渡海前往巴利阿里群岛(距该处五十英里)。
duae sunt Baliares insulae; §28.37.5maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se — et iam extremum autumni erat — credebat.
巴利阿里群岛有两个岛屿;另一个岛较大,在武器和人力上更为富庶,且拥有一个港口,他相信自己可以在那里舒适地过冬——此时已是深秋。
§28.37.6ceterum haud secus, quam si Romani eam insulam incolerent, hostiliter classi occursum est.
然而,舰队遭遇了敌对的迎击,就好像是罗马人居住在那座岛上一样。
fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt.
正如现在大多数人使用投石器一样,当时他们也仅使用这一种武器,其他任何民族的个人,在这一技艺上都无法像巴利阿里人在所有人中那样杰出。
§28.37.7itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.
因此,当舰队靠近陆地时,极大量的石块如同密集的冰雹般倾泻而下,以至于他们不敢进入港口,而将船只转向深海。
§28.37.8in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro, viris armis haud aeque validam.
随后他们渡海前往较小的巴利阿里岛,该岛土地肥沃,但在人力和武器上并不同样强大。
§28.37.9itaque egressi navibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
因此,他们离船登陆,在港口上方的险要位置筑营;在未发生战斗的情况下占领了城市和土地,并从那里征募了两千名辅助兵送往迦太基,随后将船只拖上岸过冬。
§28.37.10post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.
在马戈离开大洋海岸之后,加德斯人向罗马人投降。