§26.19.1quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, §26.19.2ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.
当他注意到,人们因那场以如此巨大冲动办完的事而产生焦虑和担忧时,他召集了公民大会,以伟大而高昂的斗志,对自己的年龄、受托的指挥权以及必须进行的战争作了如下阐述,从而重新激起并更新了那股已经平息的热情,并使人们充满了比人类诺言的保障或基于对局势的信心而产生的理性通常所能带来的更确切的希望。
§26.19.3fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, §26.19.4pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstition animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.
因为西庇阿不仅因真正的美德而令人赞叹,而且自年轻时起,他就通过某种技巧使自己适应于展示这些美德,他在民众面前所做的大多数事情,要么像是夜间的幻象,要么像是神灵在心中给予的启示,这或许是因为他自己也怀有某种迷信的心态,或许是为了让人们毫不犹豫地执行他的命令和计划,就像是根据神谕的抓阄所下达的一样。
§26.19.5ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
为此,他从一开始就做着准备,自从他穿上成年托加那天起,他在一天之中不先去卡皮托里乌姆山,进入神殿坐下,且通常独自一人在秘密之中度过时光,就绝不办理任何公私事务。
§26.19.6hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, §26.19.7rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis elapsam.
这一他终生保持的习惯,无论是出于故意还是偶然,都在一些人中使那条流传已久的流言显得可信,即他是一个拥有神圣血统的男子,并且唤起了此前在亚历山大大帝身上流传的流言——在虚妄和神话色彩上不相上下:即他是与一条巨蛇交合而孕育的,而那只神迹巨蛇的形象经常出现在他母亲的卧室里,在有人走近时便突然盘旋而去,消失在视线之外。
§26.19.8his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi.
对于这些神迹,他本人从未予以否认以打破这种信任;相反,他还通过一种既不否定、也不公开承认的技巧,使之有所增加。
§26.19.9multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.
许多其他同类的事情,有些是真实的,有些是假装的,超出了人们对那个年轻人的赞叹程度;当时国家正是凭借对这些事情的信心,将如此重大的事务和如此重大的指挥权委托给了他那绝不成熟的年龄。
§26.19.10ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania habebat quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.
在西班牙拥有的原旧军军队,以及随同该乌斯·尼禄从普特奥利渡海而来的军队之上,又增加了一万步兵和一千骑兵;前任大法官马尔克斯·尤尼乌斯·西拉努斯被任命为协助他处理事务的助手。
§26.19.11ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant — ab ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca — oriundi et ipsi a Phocaea sunt —, copias exposuit.
于是,他带着由三十艘船组成的舰队——全部都是五段舵船——从台伯河口出发,沿着托斯卡纳海海岸、阿尔卑斯山麓及加利湾航行,然后绕过比利牛斯海角,在希腊人建立的城市恩波里亚埃(他们本身也起源于福凯亚)登陆了军队。
§26.19.12inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant — habuit.
随后他命令船只跟随,自己步行前往塔拉科,并召集了所有同盟者会议——因为事实上,因他的名声,使节团已从整个行省涌来。
§26.19.13naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.
在那里,他下令将船只拖上岸,送回了马西利亚人的四艘三段舵船,这些船是为了表示敬意而从家乡护送他前来的。
§26.19.14responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quae diceret, cum maiestas inesset tum fides.
随后,他开始给因如此多变故的起伏而焦虑不安的使节们予以答复,他的精神由于对自己美德的巨大信心而如此高昂,以至于没有漏出一句傲慢的话,而且在他所说的每一句话中,既有伟大的威严,也有令人信服的力量。