§26.15.1de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententia erat.
关于对坎帕尼亚元老院的处罚,富尔维乌斯和克劳狄乌斯之间绝无一致意见:克劳狄乌斯倾向于宽恕,而富尔维乌斯持更为严厉的观点。
§26.15.2itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:
因此,阿庇乌斯将该事的全部决定权退回给罗马的元老院。
§26.15.3percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis, et num ope eorum in bello forent adiuti.
他还认为,应当给元老院议员们提供审讯的机会,查明他们是否与拉丁同盟的某些盟友共谋,以及是否在战争中得到了他们的援助。
§26.15.4id vero minime committendum esse Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi et subicerentur indicibus, quis neque quid dicerent neque quid facerent, quicquam umquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum extincturumque.
但富尔维乌斯说,绝不能允许让忠诚盟友的心灵因可疑的指控而动摇,并被交付给那些对自己的言行从未有过任何顾忌的密告者;因此,他将压制并消灭这一调查。
§26.15.5ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma expectaturum, Fulvius, §26.15.6ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit, uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam bucinam praesto essent.
当他们从这次谈话中散去时,尽管阿庇乌斯毫不怀疑他的同僚虽然说话强硬,但仍会等待罗马关于如此大事的书信,富尔维乌斯却为了不让这件事本身成为行动的阻碍,在解散将领幕舍时命令军团军事看守同盟长官,指示选出的二千名骑兵在第三次军号响时准备就绪。
§26.15.7cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia haberet.
他于夜间率领这支骑兵出发前往泰亚努姆,在黎明时分入城门并直奔广场;在骑兵初次进入而人群聚集时,他下令传唤西迪奇尼政务官,并命令他带出他所看押的坎帕尼亚人。
§26.15.8producti omnes virgisque caesi ac securi percussi.
所有被带出来的人都被用鞭子抽打并用斧头斩首。
inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit.
随后他策马疾驰至卡勒斯;在他在裁判席就座、被带出来的坎帕尼亚人正被绑在柱子上时,一名骑兵从罗马飞驰而来,将法务官盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯的书信和元老院的决议交给了富尔维乌斯。
§26.15.9murmur ab tribunali totam contionem pervasit, differri rem integram ad patres de Campanis.
裁判席下整个集会中传开了低语,称关于坎帕尼亚人的未决案件已被延期移交给议员们。
et Fulvius id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet.
富尔维乌斯料到事情确是如此,便将收到的书信未拆封便放入怀中,命令宣告员指示侍从官依法执行。
ita de iis quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium.
这样,对在卡勒斯的人也执行了死刑。
§26.15.10tum litterae lectae senatusque consultum serum ad impediendam rem actam, quae summa ope adproperata erat, ne impediri posset.
随后书信和元老院的决议被宣读,但这对于阻止已经发生的事来说太迟了,因为那件事是为了不被阻止而竭尽全力加速完成的。
§26.15.11consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam sese vellet, §26.15.12resedisset Flaccus, “me quoque” inquit “iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te occisum esse. ”
正当富尔维乌斯起立时,坎帕尼亚人塔乌雷亚·维贝里乌斯穿过人群,大声呼喊他的名字;当弗拉克斯因惊异他到底想要什么而重新坐下时,维贝里乌斯说:“也下令杀了我吧,这样你就可以吹嘘,一个比你本人勇敢得多的男子汉被你杀死了。
§26.15.13cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, §26.15.14tum Vibellius “quando quidem” inquit “capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
” 当弗拉克斯说他显然神志不清,并说即使他自己愿意,元老院的决议也禁止他这样做时,维贝里乌斯说:“既然祖国已被占领,亲友尽失,我自己也用自己的手杀死了妻子和孩子以免他们遭受任何屈辱,而我却连与我的这些公民同等的死亡机会都没有,那就让勇气来为这可憎的生命复仇吧。
” §26.15.15atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
” 于是,他用一件藏在衣服下的剑刺穿了自己的胸膛,在将领的脚前垂死倒下。