§26.16.1quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt.
因为无论是关于对坎帕尼亚人的处罚还是大多数其他事务,都是根据弗拉克斯一人的意见执行的,所以有人记载,阿庇乌斯·克劳狄乌斯在卡普亚投降前后就已经去世了。
§26.16.2hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus quiritaret, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferabatur, silentium fieri Flaccum iussisse; §26.16.3tum Tauream illa, quae ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: “lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.
他们还记载,这位维贝里乌斯·塔乌雷亚本人既非自愿来到卡勒斯,也不是死于自己之手,而是当他与其他人在柱子上被绑着大喊时,因为在嘈杂声中很难听清他的叫喊,弗拉克斯便下令保持安静;随后,塔乌雷亚说出了此前提到过的那些话,称一个极勇敢的人正在被一个在勇气上绝不与自己相当的人杀死;这些话刚说完,在副执政官的命令下,宣告员便如此宣告:“侍从官,给这位勇士加上鞭笞,并首先对他依法执行刑罚。
” §26.16.4lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt; sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatur reiceret, interpretatum esse, quid magis e re publica duceret, aestimationem sibi permissam.
” 也有一些作者声称,在他用斧头砍杀之前,元老院的决议被宣读了;但由于元老院决议中写有“若他认为合适,可将该未决事项移交回元老院”,因此他解释为,判断何种做法更符合国家利益的裁量权已被授予了自己。
§26.16.5Capuam a Calibus reditum est Atellaque et Calatia in deditionem acceptae.
他们从卡勒斯返回卡普亚,阿特拉和卡拉蒂亚被接受投降。
ibi quoque in eos, qui capita rerum erant, animadversum.
在那些地方,也对事件的罪魁祸首进行了惩处。
§26.16.6ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi; alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati variis casibus interierunt; multitudo alia civium Campanorum venum data.
这样,大约有七十名元老院领袖被处死,近三百名坎帕尼亚贵族被投入监狱;其他被分派至拉丁同盟各城市监禁的人在不同的境遇中死去;其余大批坎帕尼亚公民被卖为奴隶。
§26.16.7de urbe agroque reliqua consultatio fuit quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
针对城市和土地的处置进行了余下的商议,有人主张摧毁这座过于强大、临近且敌对的城市。
ceterum praesens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.
然而眼前的实用利益占了上风;因为为了这片公认在土地肥沃度上居意大利之首的土地,城市得以保留,以便能为耕作者们提供某种住所。
§26.16.8urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta; ager omnis et tecta publica populi Romani facta.
为使城市保持繁荣,留下了大批居民、释放奴隶、零售商和手工业者;所有的土地和公共房屋都归罗马人民所有。
§26.16.9ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: §26.16.10sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros.
然而,决定卡普亚仅作为城市被居住和繁衍,但不设任何公民社团、元老院、平民会,也不设政务官:因为没有公共评议会,也没有行政权,这群在任何事务上都没有相互联合的群众将无法达成共识;他们每年将从罗马派遣一位长官来主持司法。
§26.16.11ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili.
这样,卡普亚的事务通过一个在各方面都值得称赞的计划得到了安排。
severe et celeriter in maxime noxios animadversum; multitudo civium dissipata in nullam spem reditus; §26.16.12non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; §26.16.13confessio expressa hosti, quanta vis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in fidem tuendos esset.
对罪大恶极者进行了严厉而迅速的惩处;大批市民被驱散,毫无重返的希望;并没有通过纵火和摧毁对无辜的房屋和城墙施加暴行;而且在获得实际利益的同时,也通过保留这座最显赫、最富庶的城市而在盟友中赢得了宽大仁慈的名声,否则其毁灭将使整个坎帕尼亚以及坎帕尼亚周围居住的所有民族为之哀悼;敌方被迫承认,罗马人在向不忠的盟友惩罚报复方面拥有多么巨大的力量,而汉尼拔在保护他所接受信任的人方面又是如何无能为力。