§25.7.1sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt.
说完这些话后,他们便在马尔塞鲁斯的膝前跪倒。
Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse.
马尔塞鲁斯表示,这既非他的权利也非他的职权所能决定;他将写信给元老院,并一切依照诸父的意愿行事。
§25.7.2eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus, §25.7.3militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset.
这封信被送达新任执政官手中,并由他们在元老院中宣读,元老院就这封信进行商议,并做出如下决议:对于那些在坎尼抛弃了正在战斗的战友的士兵,元老院看不出有什么理由可以将国家托付给他们。
§25.7.4si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, donec hostis in terra Italia esset.
如果前执政官马尔库斯·克劳狄乌斯有不同的看法,他可以采取他认为符合国家利益和自身信义的行动,但前提是他们中任何人不得免除兵役,也不得因英勇而获得任何军事赏赐,只要敌人在意大利的土地上,就不得被带回意大利。
comitia §25.7.5deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis alteri reficiendis aedibus Fortunae §25.7.6et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
随后,根据元老院的决议和平民会决议,由城市大法官主持召开了民会,会上选举产生了负责修缮城墙和塔楼的五人委员会,以及两组三人委员会;一组负责搜寻圣物并登记寄赠,另一组负责重建福尔图娜神殿以及卡尔门塔利斯门内的马图塔母亲神殿和门外的斯佩斯神殿,这些神殿在去年已被大火烧毁。
— §25.7.7tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
当时出现了可怕的风暴:在阿尔巴诺山,连续两天不停地落下石雨。
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; §25.7.8murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae.
许多地方遭到雷击,卡皮托利乌斯山上的两座神殿、苏埃苏拉上方营地中多处的土垒都被击中,两名哨兵丧生;在库迈,城墙和某些塔楼不仅被闪电击中,甚至被震塌。
Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.
在雷亚特,人们看到一块巨石在空中飞舞,太阳比平时更红,如同鲜血一般。
§25.7.9horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.
由于这些不祥之兆,举行了一天的祈愿祭;执政官们连续几天致力于神圣事务;在同样的几天里,还举行了为期九天的祭礼。
§25.7.10cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.
虽然塔兰托人的倒戈早已是汉尼拔所期待、罗马人所怀疑的事,但偶然间,一个来自外部的原因促成了这一事态的加速发展。
§25.7.11Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit.
塔兰托人菲莱亚斯以使节为名在罗马已经逗留了很长时间,他是一个性情躁动不安、最无法忍受当时那仿佛会让他慢慢老去的长期闲暇的人,他找到了接近塔兰托和图里伊人质的途径。
§25.7.12custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.
这些人质被看守在自由堂内,看守得并不十分严密,因为无论对他们自己还是对他们的城邦而言,欺骗罗马人都没有任何好处。
§25.7.13hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
菲莱亚斯通过频繁的谈话煽动他们,并收买了两个看门人,在刚入夜时将他们带出看守所,他自己则成了这趟秘密旅程的同伴,一同逃亡。
§25.7.14luce prima volgata per urbem fugai est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt.
天一亮,逃亡的消息就传遍了全城,派去追赶的人在塔拉奇纳附近将他们全部捕获并带回。
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
他们被押解到民会广场,在民众的赞许声中被鞭笞,随后从岩石上被抛下。