§25.13.1cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exercitus.
当汉尼拔在塔兰托附近,两位执政官都在萨姆尼乌姆,但他们似乎准备围困卡普阿时,坎帕尼亚人已经感受到了饥荒——这是长期围城战中常见的灾祸,因为罗马军队已经禁止他们播种。
§25.13.2itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes, ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones, viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi iuberet Capuam.
因此,他们向汉尼拔派出使节,恳求他在执政官将兵团引入他们的领土、以及所有道路都被敌人的守备队占领之前,下令将近邻地区的粮食运往卡普阿。
§25.13.3Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare operam, ut frumenti copia fieret Campanis, iussit.
汉尼拔命令汉诺率领军队从布鲁提乌姆进入坎帕尼亚,并努力为坎帕尼亚人提供充足的粮食。
§25.13.4Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
汉诺率军从布鲁提乌姆出发,避开敌人的营地和在萨姆尼乌姆的执政官们,当他已经接近贝内文托时,在距离该城三哩的一处高地上扎下了营盘。
§25.13.5inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis, quae commeatus eos prosequerentur.
从那里,他命令将夏天运往周边同盟部落那里的粮食运进营地,并派出了守备队去护送这些补给物资。
§25.13.6Capuam inde nuntium misit, qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto.
随后,他向卡普阿派出使者,通知他们在哪一天应该到营地来领取粮食,并要求他们从各处田野搜集一切种类的车辆和驮兽。
§25.13.7id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta.
坎帕尼亚人以其一贯的怠惰和疏忽处理了此事:只送去了四百多辆车,此外只有极少数的驮兽。
ob id castigatis ab Hannone, quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
因此他们遭到了汉诺的严厉斥责,斥责他们甚至连那能激怒哑巴野兽的饥饿都无法激发他们的警惕,于是另外规定了一天,让他们做好更充分的准备来运粮。
§25.13.8ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules — circa Bovianum castra Romanorum erant — miserunt.
当这所有事情,正如发生的那样,被报告给贝内文托人时,他们立即向执政官们派去了十名使节——当时罗马人的营地在博维亚努姆附近。
§25.13.9qui cum auditis quae ad Capuam agerentur, inter se comparassent, ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus.
执政官们在听取了卡普阿发生的情况后,相互商定由其中一人率军前往坎帕尼亚;分到该任务的富尔维乌斯在夜间出发,进入了贝内文托的城墙内。
§25.13.10ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et militarem ordinem inmixtis agrestibus et servis sublatum.
他在近处了解到:汉诺已率领一部分军队外出搜集粮食;粮食正通过财务官分发给坎帕尼亚人;两千辆大车以及其他毫无秩序、未带武装的乌合之众已经抵达;一切都在混乱和恐慌中进行,由于混杂了农民和奴隶,营地的面貌和军事秩序已荡然无存。
§25.13.11his satis compertis consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse.
在充分证实了这些情况后,执政官向士兵们下达命令,让他们在即将到来的夜晚只准备好军旗和武器:必须攻打迦太基人的营地。
§25.13.12quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt, ut, si in plano castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.
他们在第四更天出发,将所有的行李和辎重留在贝内文托,在天亮前不久抵达敌营,他们带来了极大的恐慌,以至于如果营地是设在平地上的话,毫无疑问在第一次冲击中就能被攻占。
§25.13.13altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant.
地势的高度和防御工事保护了他们,因为除了通过陡峭和艰难的攀爬之外,无法从任何方向接近它们。
§25.13.14luce prima proelium ingens accensum est.
天刚亮,一场大战爆发了。
nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis per ardua hostes.
迦太基人不仅防守着土塄,而且由于他们占领着有利的地势,还将那些在陡峭斜坡上艰难向上攀登的敌人推了下去。